De Trinitate libri XII 9.32.1
Inseparabilis est a Patre. --His igitur nunc gradibus praemissae de se intelligentiae usus est, ut cum se a Deo exisse docuisset, secumque esse Patrem professus esset, seque mundum vicisse testatus esset (Joan. XVI, 28, 32, 33) , et honorandus a Patre Patrem esset honoraturus, et accepta potestate in danda universae carni vitae aeternitate esset usurus, tum postremo omnia haec tali absolutione concluderet: Haec est autem vita aeterna, ut sciant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Ibid. XVII, 1-3) .
PL 10, 305C子は父から分かたれない。――それゆえ彼は、これらの段階を通して、自らについての理解を前もって用いた。すなわち、自らが神から出たことを教え、父が自らとともにいると宣言し、自らが世に勝ったと証しし(ヨハネ16:28、32、33)、父によって敬われるべき者が父を敬うことになり、受けた権力を、すべての肉に永遠の命を与えるために用いることになる、と。そして最後に、これらすべてを、こうした結びの言葉で締めくくったのである。「永遠の命とは、彼らが、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストとを知ることである」(ヨハネ17:1-3)。
De Trinitate libri XII 9.32.2
Vitae aeternae fidem vel loqui, haeretice, disce, vel credere. Et separa a Deo Christum, si potes, a Patre Filium, a Deo vero super omnia Deum, a solo unum (unus enim Dominus est Jesus Christus, I Cor. VIII, 6) ; si vita aeterna est in Deum solum verum credidisse sine Christo.
PL 10, 306A異端者よ、永遠の命の信を、語ることも信じることも学べ。できるなら、キリストを神から、子を父から、すべてを超える神を真の神から、一つの者を唯一者から、切り離してみよ(イエス・キリストは唯一の主だからである、一コリント8:6)。もし、キリストなしに唯一の真の神を信じたことが永遠の命であるなら、である。
De Trinitate libri XII 9.32.3
Si vero separato Christo a solo Deo vero, in confessione solius Dei veri vita aeterna non capitur; non intelligo quomodo nobis a Deo vero separandus ad fidem sit, qui non sit separabilis ad salutem.
PL 10, 306Aしかしもし、キリストが唯一の真の神から切り離されたなら、唯一の真の神の告白において永遠の命が得られないのだとすれば、救いにおいては切り離されえない者が、どうして信においては真の神から切り離されるべきなのか、私には理解できない。