ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber II, Caput XXXV 第II巻 第XXXV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 74B · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 2.35.1

1

Spiritus sancti donum maxime necessarium. Absque eo habetur natura Deum intelligendi, non usus. --Utamur ergo tam liberalibus donis et usum maxime necessarii muneris expetamus.

PL 10, 74B

聖なる霊の賜物は、最も必要であること。それを欠くとき、神を理解する本性は持たれるが、用は持たれない。――それゆえ、これほど寛大な賜物を用い、最も必要な賜物の用を求めよう。

De Trinitate libri XII 2.35.2

2

Ait enim, ut jam superius ostendimus, Apostolus: Nos autem non spiritum hujus mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis (I Cor. II, 12) . Accipitur ergo ob scientiam.

PL 10, 74B

実際、使徒は、すでに先に示したように、言う。「我々はこの世界の霊ではなく、神から出る霊を受けた。それは、神から我々に与えられたものを知るためである」(一コリント2:12)。それゆえ、それは知のために受けられる。

De Trinitate libri XII 2.35.3

3

Ut enim natura humani corporis cessantibus officii sui causis erit otiosa; nam oculis, nisi lumen aut dies sit, nullus ministerii erit usus; ut aures, nisi vox sonusve reddatur, munus suum non recognoscent; ut nares, nisi odor fragraverit, in quo officio erunt nescient; non quod his deficiet natura per causam, sed usus habetur ex causa: ita et animus humanus nisi per fidem donum Spiritus hauserit, habebit quidem naturam Deum intelligendi, sed lumen scientiae non habebit.

PL 10, 74B

たとえば、人間の体の本性は、その務めの原因がなくなれば、働かないままである。目は、光か昼がなければ、その務めの用をなさず、耳は、声や音が返らなければ、自らの務めを認識せず、鼻は、匂いが香らなければ、どこにその務めがあるかを知らない。これらには、原因によって本性が欠けるのではなく、用が原因から得られる。それと同じように、人間の心も、信仰を通して霊の賜物を汲み取らなければ、神を理解する本性は確かに持つが、知の光は持たないであろう。

De Trinitate libri XII 2.35.4

4

Munus autem quod in Christo est, omne omnibus patet unum: et quod ubique non deest, in tantum datur in quantum quis volet sumere; in tantum residet, in quantum quis volet promereri.

PL 10, 75A

しかし、キリストのうちにある賜物は、すべてが、すべての者に、一つのものとして開かれている。そして、どこにも欠けていないものは、受けようと望む者の分だけ与えられ、受けるに値しようと望む者の分だけとどまる。

De Trinitate libri XII 2.35.5

5

Hoc usque in consummationem saeculi nobiscum, hoc exspectationis nostrae solatium, hoc, in donorum operationibus futurae spei pignus est hoc mentium lumen, hic splendor animorum est.

PL 10, 75A

これは世の終わりまで我々とともにあり、これは我々の待望の慰めであり、賜物の働きにおいて、来るべき希望の保証であり、これは心の光、これは魂の輝きである。

De Trinitate libri XII 2.35.6

6

Hic ergo Spiritus sanctus expetendus est, promerendus est, et deinceps praeceptorum fide atque observatione retinendus.

PL 10, 75A

それゆえ、この聖なる霊は、求められ、受けるに値するよう努められ、その後、戒めの信仰と遵守によって保たれるべきである。