ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput XII 第IX巻 第XII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 291A · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 9.12.1

1

Christus sua virtute suscitatur: cur hoc opus cum Paulo tribuat Patri. --Quamquam enim meminerim frequenter ad Deum patrem per Apostolum referri, Christum a mortuis esse excitatum: sed non est Apostolus extra evangelicam fidem dictis suis ipse contrarius, maxime Domino dicente, Propter hoc me Pater diligit, quod ego pono animam meam, ut iterum accipiam eam.

PL 10, 291A

キリストは自らの力によって起こされる。なぜこの業をパウロとともに父に帰すのか。――たしかに、使徒によって、キリストが死者の中から起こされたことが、しばしば父なる神に帰されていることを、私は覚えている。しかし使徒は、福音の信仰の外に立って、自らの語ったことと自ら矛盾する者ではない。とりわけ、主がこう語っているのである。「父が私を愛するのは、私が自らの魂を置くからであり、それは、ふたたびそれを受けるためである」。

De Trinitate libri XII 9.12.2

2

Nemo tollet eam a me, sed ego pono eam a me. Potestatem habeo ponendi eam; et potestatem habeo iterum accipiendi eam. Hoc mandatum accepi a Patre (Joan. X, 17, 18) .

PL 10, 291A

「誰も私からそれを取り去らない。私が自ら、それを置くのである。私にはそれを置く権力があり、ふたたびそれを受ける権力がある。この命令を、私は父から受けた」(ヨハネ10:17、18)。

De Trinitate libri XII 9.12.3

3

Vel cum postulatum ab eo esset, ut signum ad fidem de se ostenderet, ait de templo corporis sui, Solvite hoc templum, et ego in triduo suscitabo illud (Joan. II, 19; vid. tract. Psal. CXLI, num. 6) .

PL 10, 291A

また、自らについて信のために徴を示すよう求められたときには、自らの体の神殿について、こう語った。「この神殿を壊せ。私は三日でそれを起こす」(ヨハネ2:19、『詩篇講解』第141篇第6節を見よ)。

De Trinitate libri XII 9.12.4

4

Cum enim et per accipiendae animae potestatem et per suscitandi templi virtutem ipsum se sibi resurrectionis suae Deum doceat, totum hoc tamen ad mandati paterni referens auctoritatem: non contrarie intelligitur Apostolus, Christum Dei virtutem et Dei sapientiam praedicans, omnem operis sui magnificentiam per id ad Patris gloriam retulisse, quia quidquid Christus gerit, virtus Dei et sapientia gerit; et quidquid virtus Dei et sapientia gerit, sine dubio Deus gerit, cujus et sapientia est Christus et virtus.

PL 10, 291B

魂を受ける権力によって、また神殿を起こす力によって、彼は自らを、自らの復活の神として自らに示しながら、それでもそのすべてを父の命令の権威に帰している。それゆえ、キリストを神の力、神の知恵として宣べ伝える使徒が、その業の壮麗さのすべてをそれゆえに父の栄光に帰したことは、矛盾するものとは理解されない。キリストが行うことは、すべて神の力と知恵が行うのであり、神の力と知恵が行うことは、疑いなく、その知恵であり力であるキリストを持つ神が行うからである。

De Trinitate libri XII 9.12.5

5

Denique nunc per operationem Dei excitatus Christus a mortuis est: quia opera Dei patris ipse natura a Deo non differenti operatus est. Et in eo Deo resurrectionis fides est, qui Christum suscitavit a mortuis.

PL 10, 291B

結局、いまキリストが死者の中から起こされたのは、神の働きによる。彼自身が、神と異ならない本性によって、父なる神の業を行ったからである。そして復活の信仰は、キリストを死者の中から起こした、その神のうちにある。