De Trinitate libri XII 11.41.1
Praedicta ex Evangeliis confirmantur. --Et quamquam ad intelligentiae hujus religiosam securitatem sufficiat nobis apostolica auctoritas, subjiciendum esse in tempore et per dispensationem Dominum Jesum Christum primitias dormientium, ut sit Deus omnia in omnibus: per quod non divinitatis infirmitas est, sed assumptionis profectus, dum homo et Deus, jam Deus totum est: tamen ne forte, quia et clarificatum in corpore dum in eo regnat, et postea subjiciendum ut Deus omnia in omnibus sit credimus, non etiam ex Evangeliis praesumpsisse existimemur; fidei nostrae testimonium non solum apostolicorum, sed etiam dominicorum dictorum professione est adstruendum; ut quod loquente Paulo Christus locutus est, id ante Paulum Christus ipse sit jam locutus.
PL 10, 426A前述のことは福音書によって裏づけられる。――そして、この理解の敬虔な確かさのためには、使徒の権威が我々に十分である。すなわち、眠った者たちの初穂である主イエス・キリストは、時において、また経綸によって服従させられるべきであり、それは神がすべてにおいてすべてとなるためである。これは神性の弱さではなく、身に受けたことの進展である。人であり神である者が、今や全体として神だからである。だが、体において栄光化され、その体において王として支配している間も、のちに神がすべてにおいてすべてとなるために服従させられると我々が信じるとき、福音書に基づいてもこれを主張したのではない、と思われることのないように、我々の信仰の証言は、使徒の言葉だけでなく、主の言葉の告白によっても打ち立てられなければならない。パウロが語ったときにキリストが語ったことを、パウロより前に、キリスト自身がすでに語ったのだと示すためである。