De Trinitate libri XII 7.13.1
Pater et filius unus tantum est Deus. --Nomen igitur naturae, fidei nostrae non deserit professionem. Nomen enim, quod rem unamquamque significat, rem quoque ejusdem generis ostendit: et jam non res duae sunt, sed res generis ejusdem est.
PL 10, 210A父と子はただ一つの神である。――それゆえ、本性の名は我々の信仰の告白を捨てない。個々の事物を示す名は、同じ類の事物をも示す。そしてそれはもはや二つの事物ではなく、同じ類の一つの事物である。
De Trinitate libri XII 7.13.2
Filius namque Dei Deus est; hoc enim significatur ex nomine. Non duos deos connumerat nomen unum; quia unius atque indifferentis naturae unum Deus nomen est.
PL 10, 210A神の子は神である。このことが名から示されるからである。一つの名は二人の神を数え上げない。神という名は、一つで異ならない本性の一つの名だからである。
De Trinitate libri XII 7.13.3
Cum enim et Pater Deus est, et Filius Deus est, et proprium naturae divinae nomen in utroque sit; uterque unum sunt: quia cum subsistat Filius ex nativitate naturae, unitatem tamen conservat in nomine: nec ad professionem duum deorum nativitas Filii credentium fidem cogit, quae Patrem et Filium, ut unius naturae, ita unius profitetur et nominis.
PL 10, 210A父も神であり、子も神であり、神的本性に固有の名が両者にあるので、両者は一つである。子は本性の誕生によって存立しつつ、名において一体性を保つ。子の誕生は、信じる者たちを二神の告白へ強いない。それは、父と子を、一つの本性であるように、一つの名でもあると告白するのである。
De Trinitate libri XII 7.13.4
Est itaque Dei filio nomen ex nativitate. Hic enim nobis secundus ad demonstrationem gradus est, ut Deus sit ex nativitate. Quamquam mihi adhuc de proprietate nominis supersit apostolica auctoritas: sed interim evangelicum placet tractare sermonem.
PL 10, 210Bこうして神の子には、誕生に由来する名がある。ここは、誕生によって神であるという、我々の論証にとっての第二の段階である。名の固有性については、使徒の権威がなお私に残っているが、当面は福音書の言葉を扱うことにしたい。