ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput XIII 第IX巻 第XIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 292A · 2 sectiones

De Trinitate libri XII 9.13.1

1

Naturae in Christo duae ex Paulo. --Hanc igitur beatus Apostolus geminae in Christo significationis tenuit praedicationem ut et infirmitatem in eo hominis, et virtutem Dei ac naturam doceret, secundum illud Corinthiis dictum: Nam etsi crucifixus est ex infirmitate, sed vivit ex virtute Dei (II Cor. XIII, 4) , mortem infirmitatis humanae, vitam vero Dei virtutis ostendens: et illud ad Romanos, Quod enim mortuus est peccato, mortuus est semel: quod autem vivit, vivit Deo.

PL 10, 292A

パウロにおけるキリストの二つの本性。――それゆえ幸いなる使徒は、キリストにおける二重の意味の宣べ伝えを堅持し、彼における人の弱さと、神の力と本性とを教えた。コリントの人々に語られた次の言葉にしたがって。「彼は弱さによって十字架につけられたが、神の力によって生きている」(二コリント13:4)。これは人の弱さの死と、神の力の命とを示している。またローマの人々への次の言葉も同様である。「彼が死んだのは、罪に対して一度死んだのであり、彼が生きているのは、神に対して生きているのである」。

De Trinitate libri XII 9.13.2

2

Sic et vos deputate vosmetipsos mortuos quidem esse peccato, vivere autem Deo in Christo Jesu (Rom. VI, 10, 11) : mortem peccato, id est, corpori nostro adscribens, vitam autem Deo, cui est naturale quod vivit, et per id nos corpori nostro mori oportere, ut Deo vivamus in Christo Jesu, qui peccati nostri corpus assumens, totus jam Deo vivit, naturae nostrae societate in communionem divinae immortalitatis unita.

PL 10, 292A

「そのように汝らもまた、自分たちを、罪に対して死に、キリスト・イエスにおいて神に対して生きる者とみなせ」(ローマ6:10、11)。使徒は、死を罪に、すなわち我々の体に帰し、命を、生きることが本性である神に帰しているのであり、それによって、神に対して生きるために、我々は我々の体に対して死なねばならないと言うのである。キリスト・イエスは、我々の罪の体を身に受けて、いまや全き者として神に対して生きており、我々の本性との結びつきが、神の不死との交わりへと一つにされたのである。