ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber I, Caput III 第I巻 第III章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 27B · 3 sectiones

De Trinitate libri XII 1.3.1

1

In Dei cognitionem ardet Hilarius. --Et quamquam non ineptam hanc eorum esse sententiam atque inutilem existimarem, conscientiam ab omni culpa liberam conservare, et omnes humanae vitae molestias vel providere prudenter, vel vitare consulte, vel ferre patienter: tamen hi ipsi non satis mihi idonei ad bene beateque vivendum auctores videbantur, communia tantum et convenientia humano sensui doctrinarum praecepta statuentes: quae cum non intelligere beluinum esset, intellecta tamen non agere, ultra beluinae immanitatis esse rabiem videretur.

PL 10, 27B

ヒラリウスは神の認識へ燃え立つ。――そして私は、良心をあらゆる咎から自由に保つこと、人の生のあらゆる煩いを賢く予見し、あるいは思慮深く避け、あるいは忍耐して耐えること、この彼らの考えが愚かでも無益でもないと思ってはいたが、それでもこの人々自身は、よく幸いに生きるための十分に適した導き手とは私には思われなかった。彼らが定めたのは、教えの戒めのうち、人間の理解にかなった共通のものだけだったからである。それらを理解しないのは獣にふさわしいであろうが、理解しながら行わないのは、獣の粗暴の狂暴さをも超えると思われた。

De Trinitate libri XII 1.3.2

2

Festinabat autem animus, non haec tantummodo agere, quae non egisse, et criminum esset plenum, et dolorum: sed hunc tanti muneris Deum parentemque cognoscere, cui se totum ipse deberet, cui famulans nobilitandum se existimabat, ad quem omnem spei suae opinionem referret, in cujus bonitate inter tantas praesentium negotiorum calamitates, tamquam tutissimo sibi portu familiarique requiesceret.

PL 10, 27C

だが心は急いでいた。行わなければ罪と苦しみに満ちるようなこれらのことをただ行うだけでなく、これほどの賜物を与える神にして父を知ろうとして。自分は全身をこの神に負うべきであり、この神に仕えてこそ自分は高貴にされると考え、この神へ自分の希望のあらゆる思いを帰し、この神の善性のうちに、目前の務めのこれほどの災いのただなかで、最も安全で親しい港にいるように憩うことができる、と。

De Trinitate libri XII 1.3.3

3

Ad hunc igitur vel intelligendum, vel cognoscendum, studio flagrantissimo animus accendebatur.

PL 10, 27C

それゆえ、この神を理解し、また認識しようとして、心は最も激しい熱意で燃え上がった。