De Trinitate libri XII 9.49.1
Ait non se suam, sed Patris facere voluntatem. Non ob agendi necessitatem, sed ob unitatem. --Adjunge quoque huic illud, quod ad opprobrium infirmitatis usurpas: Omne quod dat mihi Pater, ad me venit, et venientem ad me non apello; quia descendi de coelo non ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem Patris qui me misit (Joan. VI, 37 et 38) .
PL 10, 319D彼は、自らの意志ではなく父の意志を行うと言う。それは、行う必然のためではなく、一体性のためである。――弱さの汚名のために汝が用いる、この言葉をもここに加えよ。「父が私に与えるものはみな、私のもとに来る。私のもとに来る者を、私は退けない〔底本は apello。repello と読む〕。私が天から下ったのは、自分の意志を行うためではなく、私を遣わした父の意志を行うためだからである」(ヨハネ6:37、38)。
De Trinitate libri XII 9.49.2
Sed forte sine voluntatis libertate sit Filius, ut ei naturae infirmitas imperet necessitatem. Ideo autem necessitati sit subditus, non voluntati, ut datos sibi venientes a Patre non apellat.
PL 10, 319Dしかし、子が意志の自由を持たず、本性の弱さが彼に必然を命じている、というのかもしれない。彼が必然に服し、意志には服さないとされるのは、父から与えられて来る者たちを退けない〔底本は apellat。repellat と読む〕という点においてである。
De Trinitate libri XII 9.49.3
Sed sacramenti unitatem in his Dominus significans, dum non repellit sibi datos, dum non suam, sed mittentis se agit voluntatem, post repetitam hanc eamdem Judaeis murmurantibus vocem, intelligentiae nostrae sensum confirmat, dicens: Omnis, qui audit a Patre et discit, venit ad me, non quod viderit Patrem quisquam, nisi qui est a Deo, hic vidit Patrem.
PL 10, 319Dしかし主は、これらのことにおいて秘義の一体性を示している。自分に与えられた者たちを退けず、自らの意志ではなく自分を遣わした者の意志を行うのである。つぶやくユダヤ人に対してこの同じ言葉を繰り返したのち、我々の理解の思いを確かにして、こう言う。「父から聞き、学ぶ者はみな、私のもとに来る。神から出た者のほかに、父を見た者はいない。この者が父を見た」。
De Trinitate libri XII 9.49.4
Amen, amen dico vobis, qui credit in me, habet vitam aeternam (Ibid. 45 et seqq.) . Et quaero primum, ubi auditus sit Pater, ubi docuerit audientes. Sed Patrem nemo vidit, nisi qui a Deo est. Et quomodo eum quisquam audierit, quem nemo vidit?
PL 10, 320B「アーメン、アーメン、私は汝らに言う。私を信じる者は永遠の命を持つ」(ヨハネ6:45以下)。そして私はまず問う、父はどこで聞かれたのか、どこで聞く者たちを教えたのか。しかし父を見た者は、神から出た者のほかにはいない。では、誰も見たことのない者を、いったい誰が聞きえたであろうか。
De Trinitate libri XII 9.49.5
Audiens ergo a Patre, ad Filium venit. Et cum Filius auditur et docet, naturae in eo paternae proprietas et auditae et docentis ostenditur: ut hoc, quod docet Filius et auditur, paternae doctrinae intelligatur auditio.
PL 10, 320Bそれゆえ、父から聞く者は、子のもとに来る。そして子が聞かれ、教えるとき、彼のうちにある父の本性の固有性が、聞かれるものとしても、教えるものとしても示される。子が教え、聞かれるこのことが、父の教えを聞くことと理解されるためである。
De Trinitate libri XII 9.49.6
Nam cum nemo viderit Patrem, et ad Filium veniens, a Patre audiat atque discat ut veniat: admonemur intelligere quid sit et in loquente Filio Patrem docere, et in conspecto Filio Patrem, qui a nemine sit visus, audiri; quia naturae paternae proprietatem nativitas Filii in se perfecta contineat.
PL 10, 320B誰も父を見たことがなく、子のもとに来る者は、来るために父から聞き、学ぶのであるから、我々は次のことを理解するよう促される。すなわち、子が語るときに父が教えていること、また、誰にも見られたことのない父が、見られた子において聞かれることが何であるかを。子の誕生が、父の本性の固有性を、自らのうちに完全に含んでいるからである。
De Trinitate libri XII 9.49.7
Volens igitur unigenitus Deus auctoritatem paternam, salva in se naturae unitate, testari, et datos sibi a Patre non apellit, et voluntatem non suam, sed ejus qui se misit, efficit, non quod non velit, quae agit, aut quod non ipse audiatur qui docet: sed ut et cum qui se mittat, et se qui missus est, sub proprietate naturae indifferentis ostenderet: cum quae vult, agit, et loquitur, ea et voluntatem et opera et dicta Patris esse significet.
PL 10, 320Cそれゆえ、独り子なる神は、自らのうちに本性の一体性を損なわずに、父の権威を証しすることを望み、父から与えられた者たちを退けず〔底本は apellit。repellit と読む〕、自分のではなく自分を遣わした者の意志を果たしたのである。それは、行うことを望まないからでも、教える自らが聞かれないからでもない。自分を遣わす者も、遣わされた自分も、異ならない本性の固有性のもとにあることを示すためであり、自分が望むことを行い、語ることによって、それが父の意志であり業であり言葉であることを示すためである。