ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber I, Caput XXV 第I巻 第XXV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 40B · 2 sectiones

De Trinitate libri XII 1.25.1

1

Liber sextus. --Sextus vero jam liber omnem haereticae assertionis fraudulentiam pandit. Namque ut dictis suis fidem facerent, damnantes dicta et vitia haereticorum, Valentini scilicet et Sabellii et Manichaei et Hieracae, pias Ecclesiae praedicationes velamento professionis impiae furati sunt: ut correptis in melius verbis irreligiosorum, et ambigua significatione moderatis, sub impietatis damnatione doctrinam pietatis exstinguerent.

PL 10, 40B

第六巻。――第六巻はすでに異端の主張のあらゆる欺瞞を暴く。彼らは、自分たちの言葉を信用させるため、異端者たち、すなわちウァレンティノス、サベリオス、マニ、ヒエラカスの言葉と悪を断罪して、教会の敬虔な宣べ伝えを、不敬虔な告白のおおいのもとに盗んだ。それは、不敬虔な者たちの言葉を改善のほうへ取り直し、あいまいな意味で和らげて、不敬虔への断罪のもとに、敬虔の教えを消し去るためである。

De Trinitate libri XII 1.25.2

2

Sed nos singulorum dictis et professionibus demonstratis, sanctas Ecclesiae praedicationes absolvimus, neque quidquam cum damnatis haereticis commune eis esse permisimus, ut damnanda damnantes, sola venerabiliter sectanda sequeremur, filium Dei ( supple, esse) Dominum Jesum Christum, quod maxime ab iis negabatur, per haec docentes, dum de eo testatur Pater, dum de se ipse profitetur, dum Apostoli praedicant, dum religiosi credunt, dum daemones clamant, dum Judaei negantes fatentur, dum ignorantes intelligunt gentes; ne jam ( id est, ut non) ambigendum permitteretur, quod ignorandum non relinquebatur.

PL 10, 40C

しかし我々は、それぞれの言葉と告白を示したうえで、教会の聖なる宣べ伝えを弁明し、断罪された異端者たちと共通するものを何ひとつそれに持たせなかった。それは、断罪されるべきものを断罪しつつ、ただ敬いをもって従うべきものにのみ従うためであり、主イエス・キリストが神の子であること(「である」を補え)、これは彼らに最も否定されたことだが、これらを通して教えるためである。すなわち、彼について父が証しし、彼が自分について公言し、使徒たちが宣べ伝え、敬虔な者たちが信じ、悪霊たちが叫び、ユダヤ人が否認しつつ認め、知らない諸民族が理解する、そのあいだに。知らずにおかれなかったことが、もはや(すなわち「〜ないように」)疑うことを許されないためである。