ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VIII, Caput V 第VIII巻 第V章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 257C · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 8.5.1

1

EGO ET PATER UNUM SUMUS, exponunt de unitate consensus; quibus argumentis. --Haec igitur quia haeretici negare non possunt, quippe cum sint tam absolute dicta atque intellecta, tamen stultissimo impietatis suae mendacio neganda corrumpunt.

PL 10, 257C

「私と父は一つである」を、彼らは意志の一致による一体性として説明する。どのような論拠によるのか。――異端者たちは、これらの言葉があまりにも明白に語られ、理解されているため、否定することができない。それでもなお、彼らは自らの不敬虔の最も愚かな偽りによって、否定すべきものとして曲げてしまう。

De Trinitate libri XII 8.5.2

2

Id enim quod ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) , tentant ad unanimitatis referre consensum; ut voluntatis in his unitas sit, non naturae, id est, ut non per id quod sunt, sed per id quod idem volunt, unum sint.

PL 10, 257C

主が言った「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)を、彼らは心を一つにする合意へと関係づけようとする。二者における一体性は本性の一体性ではなく意志の一体性であり、すなわち彼らは、その存在によってではなく、同じことを望むことによって一つである、というのである。

De Trinitate libri XII 8.5.3

3

Et illud, quod est in Actibus Apostolorum, huic defensioni suae aptant: Multitudinis autem credentium erat anima et cor unum (Act. IV, 32) ; ut animarum et cordium diversitas, in cor unum atque animam per convenientiam ejusdem voluntatis unitas sit.

PL 10, 257C

また彼らは、『使徒言行録』にある言葉をこの弁護に当てはめる。「信じる者の群れは、心も思いも一つであった」(使徒言行録4:32)。それは、魂と心の相違が、同一の意志の一致によって、一つの心と一つの魂へとまとまったものだ、というのである。

De Trinitate libri XII 8.5.4

4

Vel illud, quod ad Corinthios scribitur: Qui plantat autem, et qui rigat, unum sunt (I Cor. III, 8) : ut non differente ministerio ad salutem et in ejusdem sacramenti profectum, voluntatis sit unitas in duobus.

PL 10, 257C

あるいはコリントの人々に宛てて書かれた言葉、「植える者と水を注ぐ者とは一つである」(一コリント3:8)。それは、救いへの務めと同じ秘義の進展への務めが異ならないのだから、二者における一体性は意志の一体性だ、というのである。

De Trinitate libri XII 8.5.5

5

Vel id, quod Dominus salutem crediturarum in se gentium a Patre postulans, ait: Non pro his autem rogo tantum, sed et pro his qui credituri sunt per verbum eorum in me, ut omnes unum sint sicut, tu, Pater, in me, et ego in te, ut et ipsi sint in nobis (Joan. XVII, 20, 21) : ut quia homines refundi in Deum non possunt, vel ipsi invicem in unum atque indiscretum acervum coire, id quod unum sunt, ex unitate sit voluntatis, cum et omnes Deo placita agant, et ipsi non dissidentibus inter se animorum motibus coeant; atque ita unum eos esse non natura efficiat, sed voluntas.

PL 10, 257C

あるいは、主が、自分を信じるであろう諸国民の救いを父に願って言った言葉。「私は彼らのためだけでなく、彼らの言葉によって私を信じるであろう者たちのためにも願う。すべての者が一つとなるためである。父よ、汝が私のうちに、私が汝のうちにいるように、彼らもまた我々のうちにいるためである」(ヨハネ17:20、21)。彼らはこう言う。人間は神のうちへ注ぎ戻されることはできず、互いに一つの区別のない塊へと集まることもできない。だから彼らが一つであるのは、意志の一体性によるのであり、全員が神に喜ばれることを行い、心の動きが互いに食い違うことなく集うからである。こうして彼らを一つにするのは本性ではなく、意志だ、というのである。