ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber I, Caput XXXIII 第I巻 第XXXIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 46A · 2 sectiones

De Trinitate libri XII 1.33.1

1

Liber XI alia haereticorum argumenta refellit. --Igitur quia desperatissimos homines ne ipsa quidem resurrectionis gloria intra religionis intelligentiam edoctos cohibuit, sed aut per dignationis professionem, impietatis suae arma sumpserunt, aut sacramenti revelationem ad Dei contumeliam transtulerunt: ut per id quod dictum est, Adscendo ad patrem meum et ad patrem vestrum, ad Deum meum et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17) , dum communis nobis atque ipsi et Pater pater est, et Deus Deus est, extra exceptionem veri Dei sit in professione communi, eumque sicuti nos et creationis necessitas creatori Deo subdat, et adoptio assumat in filium; jam vero nulla in eo divinae naturae proprietas existimanda sit, secundum Apostoli dictum, Cum autem dixerit, Omnia subjecta sunt, praeter eum qui subjecit ei omnia; cum enim fuerint subjecta ei omnia, tunc et ipse subjicietur ei qui ei subjecit omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 27, 28) .

PL 10, 46A

第11巻は、異端者たちのほかの論拠を論駁する。――そして、最も絶望的な人々を、復活の栄光そのものさえ、宗教の理解の内に教え込んで押しとどめなかったので、彼らは、へりくだりの告白によって自分たちの不敬虔の武器を取るか、秘義の啓示を神への侮辱へと転用した。すなわち、「私は、私の父、また汝らの父のもとへ、私の神、また汝らの神のもとへ上る」(ヨハネ20:17)と語られたことによって、我々と彼自身に共通に、父が父であり、神が神であるなら、彼は共通の告白において、真の神の例外の外にあり、我々と同じく被造の必然が創造者なる神に服させ、養子縁組が子として受け入れる、というのである。それならばもはや、彼のうちに神的本性の固有性は何も考えられない。使徒の言葉に従って。「『すべては服従させられた』と言われるとき、すべてを彼に服従させた者は除かれている。すべてが彼に服従させられたときには、子自身も、すべてを彼に服従させた者に服従する。それは、神がすべてのものにおいてすべてとなるためである」(一コリント15:27、28)。

De Trinitate libri XII 1.33.2

2

Quia subjectio et infirmitatem subjecti protestetur, et dominantis significet potestatem: in his quoque cum summa religionis demonstratione tractandis liber undecimus occupatur, etiam ex his ipsis dictis apostolicis demonstrans, non modo non ad divinitatis infirmitatem subjectionem proficere, sed per eam ipsam ( supple, subjectionem) veritatem Dei, quia ex Deo sit natus, ostendi: et per id, quod sibi ac nobis et Pater pater est et Deus Deus est, nobis multum acquiri, et ei nihil detrahi; cum scilicet homo natus, et universis carnis nostrae passionibus functus, ad Deum et Patrem nostrum, ut homo noster in Deum glorificandus adscenderet.

PL 10, 46B

服従は、服従する者の弱さを表明し、支配する者の権力を示すからである。第11巻は、これらをも最高の宗教的論証をもって扱うことに専念し、まさにこの使徒の言葉からも、服従が神性の弱さには少しも及ばず、むしろまさにそれ(「服従」を補え)によって、神の真実、すなわち神から生まれたことが示されると論証する。また、父が自分と我々に共通の父であり、神が神であるということによって、我々に多くが得られ、彼からは何も奪われないと論証する。すなわち、人として生まれ、我々の肉のあらゆる受苦を経た者が、我々の人である彼が神へと栄光を受けるべく、我々の神また父のもとへ上ったからである。