ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber III, Caput VIII 第III巻 第VIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 80A · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 3.8.1

1

Humana ratio contra generationem Dei reprobatur. --Sunt enim plures saeculi prudentes, quorum prudentia Deo stultitia est, qui cum audiunt Deum ex Deo, verum a vero, perfectum a perfecto, unum ab uno natum esse, tamquam impossibilia nobis praedicantibus contradicant, quibusdam sententiarum collectionibus inhaerentes, cum dicunt: « Nasci nihil potuit ab uno, quia omnis ex duobus nativitas est.

PL 10, 80A

人間の理は、神の生成に反対して退けられる。――というのも、この世の賢者は多くおり、その賢さは神にとっては愚かさである。彼らは、神が神から、真なる者が真なる者から、完全な者が完全な者から、一者が一者から生まれたと聞くと、我々が不可能なことを説いているかのように反論し、いくつかの命題の寄せ集めにしがみついて言う。「一者からは何も生まれえない。すべての誕生は二者からだからである。」

De Trinitate libri XII 3.8.2

2

Jam si ab uno natus hic filius est, partem ejus qui genuit accepit: et si pars, neuter ergo perfectus est; deest enim ei unde decessit: nec plenitudo in eo erit, qui ex portione constiterit: neuter ergo perfectus est, cum plenitudinem suam et qui genuerit amittat, nec qui natus est consequatur. » Hanc mundi sapientiam etiam per prophetam providens Deus, ita damnat, dicens: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo (Esa. XXIX, 14) .

PL 10, 80A

「では、この子が一者から生まれたのなら、生んだ者の一部を受けたことになる。もし一部であるなら、どちらも完全ではない。〔生んだ者〕には、そこから離れ出たものが欠けているからである。部分から成り立つ者のうちには、充満もありえないであろう。ゆえにどちらも完全ではない。生んだ者は自らの充満を失い、生まれた者はそれを得ないからである。」神はこの世界の知恵を、預言者を通しても予見して、こう断罪する。「私は知恵ある者たちの知恵を滅ぼし、賢い者たちの理解を退ける」(イザヤ29:14)。

De Trinitate libri XII 3.8.3

3

Item in Apostolo: Ubi est sapiens, ubi scriba, ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus prudentiam hujus mundi?

PL 10, 80B

同じく使徒において、「知者はどこにいるのか。書記はどこにいるのか。この世の探求者はどこにいるのか。神はこの世界の賢さを愚かなものとしたではないか。」

De Trinitate libri XII 3.8.4

4

Nam quia in sapientia Dei non cognovit mundus per prudentiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes: quoniam Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, Gentibus autem stultitiam, iis autem qui sunt vocati, Judaeis atque Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: quia quod stultum est Dei, sapientius est hominibus; et quod infirmum est Dei, fortius est hominibus (I Cor. I, 20 et seqq.) .

PL 10, 80B

「実に、この世界は神の知恵のうちにあって賢さによって神を知らなかったので、神は、宣教の愚かさによって信じる者たちを救うことをよしとした。ユダヤ人はしるしを求め、ギリシア人は知恵を求めるが、我々は十字架につけられたキリストを宣べ伝える。ユダヤ人にはつまずき、異邦人には愚かさであるが、召された者たち、ユダヤ人にもギリシア人にも、キリストは神の力、神の知恵である。神の愚かさは人間よりも賢く、神の弱さは人間よりも強いからである」(一コリント1:20以下)。