ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput LXIX 第IX巻 第LXIX章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 336A · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 9.69.1

1

Christum Patre inferiorem dici non sinunt Scripturae. Pater et Filius speculum mutuum. --Quae si quis non modo ore temerario loqui audebit de unigenito Deo, verum etiam corde impio cogitare; Apostolum ita de Spiritu sancto ad Corinthios scribentem credidisse cognoscat: Nobis autem revelavit Deus per Spiritum suum.

PL 10, 336A

聖書は、キリストが父より劣ると言うことを許さない。父と子は互いの鏡である。――これらのことを、独り子なる神について、不遜な口で語るだけでなく、不敬虔な心で思うことをもあえてする者がいるなら、使徒が聖なる霊についてコリントの人々にこう書いて、信じていたことを知るがよい。「我々には、神が自らの霊によって啓示した。」

De Trinitate libri XII 9.69.2

2

Spiritus enim omnia scrutatur, et alta Dei. Quis enim scit hominum quae sunt hominis, quae in ipso, nisi spiritus qui in ipso est? Ita et quae in Deo sunt nemo novit, nisi Spiritus Dei (I Cor. II, 10, 11) .

PL 10, 336A

「霊はすべてを、神の深みまでも究めるからである。人のうち、誰が人のことを、その人のうちにあることを知るだろうか。その人のうちにある霊のほかに。同じように、神のうちにあることも、神の霊のほかには誰も知らない」(一コリント2:10、11)。

De Trinitate libri XII 9.69.3

3

Sed haec inania corporalium rerum exempla spernentes, Deum de Deo, et Spiritum de Spiritu, virtutibus suis potius, quam terrenis conditionibus aestimemus.

PL 10, 336B

しかし、体を持つ事物のこれらの空虚な例えを退け、神から出る神、霊から出る霊を、地上の条件によってではなく、むしろそれ自身の力によって評価しよう。

De Trinitate libri XII 9.69.4

4

Aestimemus autem, non sensu nostro, sed professione divina: et credamus ei qui ait, Qui me vidit, vidit et Patrem (Joan. XIV, 9) . Nec ignoremus eum qui dixit, Vel operibus meis credite, quia Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38) .

PL 10, 336B

評価するのは、我々の理解によってではなく、神の宣言によってである。そして、「私を見た者は父をも見た」(ヨハネ14:9)と言う者を信じよう。また、「せめて私の業を信じよ。父は私のうちに、私は父のうちにいるからである」(ヨハネ10:38)と言った者を、知らずにおるまい。

De Trinitate libri XII 9.69.5

5

Nec ignoremus eum, qui locutus est, Ego et Pater unum sumus (Ibid. 30) . Si enim sensum nostrum rerum nomina secundum humanam intelligentiam commemorata confirmant: non habet ab eo naturae differentiam, in quo per intelligentiam quis videtur; nec differt in genere, qui manentem in se habens, inest in manente; nec diversi sunt, qui unum sunt.

PL 10, 336B

また、「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)と語った者を、知らずにおるまい。もし、人間の理解に従って記された事物の名が、我々の理解を確かにするなら、ある者が理解によってその者のうちに見られるなら、その者から本性の差異を持たない。自らのうちにとどまる者を持ちつつ、とどまる者のうちにある者は、類において異ならない。一つである者たちは、異なる者ではない。

De Trinitate libri XII 9.69.6

6

Intellige unitatem, dum non dividua natura est. Naturae vero rursum individuae sacramentum apprehende, dum tamquam speculum unus unius est.

PL 10, 336C

一体性を理解せよ、本性が分割されえないのであるから。また、不可分の本性の秘義を捉えよ、一が一の鏡であるのだから。

De Trinitate libri XII 9.69.7

7

Speculum autem ita, ut non imaginatam speciem naturae exterioris splendor emittat; sed dum vivens natura naturae viventi indifferens est, quippe quae ex tota tota sit, quae et dum unigenita est Patrem in se habeat, et maneat in Patre dum Deus est.

PL 10, 336C

だが鏡とは、外の本性の輝きが、想像された姿を映し出すというのではなく、生きた本性が生きた本性と異ならず、全体から全体が出た本性として、独り子でありつつ父を自らのうちに持ち、神でありつつ父のうちにとどまる、ということである。