ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VI, Caput XXIV 第VI巻 第XXIV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 175B · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 6.24.1

1

Idem denuo declarat. Filii dictis auctoritatem praestat. --Et quia in fidei hujus confessione credentium vita esset (non enim alia aeternitatis vita est, nisi Jesum Christum unigenitum Deum sciamus esse Dei filium); vox e coelis rursum ab Apostolis iteratae hujus significationis auditur; ut id firmius crederetur ad vitam, quod non credidisse mors esset.

PL 10, 175B

同じことが再び宣言される。子の言葉に権威を与える。――そして、この信仰の告白のうちに、信じる者たちの生命があった(実に、永遠の生命とは、イエス・キリスト、独り子なる神が神の子であると我々が知ること以外にはないのである)ので、この表示を繰り返す天からの声が、再び使徒たちによって聞かれる。それは、信じなかったなら死となるようなことが、生命へ向けてより堅く信じられるためである。

De Trinitate libri XII 6.24.2

2

Namque cum Dominus in monte majestatis suae habitu constitisset, Moyse atque Elia assistentibus, et ad visionis ac vocis fidem tribus columnis ecclesiarum testibus assumptis, haec vox paterna de coelo est: Hic est filius meus dilectus, in quo complacui, hunc audite (Matth. XVII, 5) .

PL 10, 175B

実際、主が山の上で、その威厳の姿で立ち、モーセとエリヤが傍らに立ち、幻と声の信のために、諸教会の三本の柱を証人として連れて行ったとき、この父の声が天から下った。「これは私の愛する子、その者において私は喜んだ。これに聞け」(マタイ17:5)。

De Trinitate libri XII 6.24.3

3

Non ad confirmationem honoris claritas conspecta satis fuerat; voce designatur: Hic filius meus est.

PL 10, 175B

見られた輝きは、栄誉を確証するには足りなかった。声によって指し示される。「これは私の子である」。

De Trinitate libri XII 6.24.4

4

Apostoli gloriam Dei non ferunt, et mortales oculi hebetantur ad visum, et consternata ad metum Petri et Jacobi et Joannis fides concidit: adest tamen auctoritatis paternae professio, et filius hic per proprietatem significantis ostenditur.

PL 10, 175C

使徒たちは神の栄光に耐えられず、死すべき目は見ることに鈍くなり、恐れに打ちのめされたペトロとヤコブとヨハネの信仰は崩れ落ちる。それでも父の権威の表明はそこにあり、子は、語る者の固有性によって「これ」と示される。

De Trinitate libri XII 6.24.5

5

Neque solum veritas filii per hoc, quod et hic et meus est, intimatur; sed additur, Hunc audite. Testimonium quidem Patris e coelo est: sed testimonium Filii confirmatur in terra, nam audiendus ostenditur.

PL 10, 176A

そして、「これ」と「私の」であることによって、子の真実が示されるだけでなく、「これに聞け」が付け加えられる。確かに父の証しは天からのものであるが、子の証しは地において確かめられる。彼は聞かれるべき者として示されるからである。

De Trinitate libri XII 6.24.6

6

Et quamquam ambiguitas per professionem paternam non relinquatur, tamen et Filii de se professio credenda decernitur, et eo usque veritas in eo filii docetur, ut paternae vocis confirmatio audiendi a nobis postulet obsequelam.

PL 10, 176A

そして、父の表明によって曖昧さが残されていないにもかかわらず、それでも子の自らについての表明も信じられるべきものとして定められ、子の真実は、彼において、父の声の確証が我々に聞き従うことを要求するところまで教えられている。

De Trinitate libri XII 6.24.7

7

Igitur quia paternae voluntatis haec vox est, ut Filius audiatur; audiamus Filium de se quid sit ipse profitentem.

PL 10, 176A

それゆえ、子が聞かれることこそ父の意志の声である以上、子が自らについて、自らが何者であるかを表明するのを、我々は聞こう。