De Trinitate libri XII 12.49.1
Creatio nativitati aeternae nequit deputari. -- Si igitur Sapientia, memorem se eorum quae a saeculo gesta sunt dicens, in opera Dei atque in vias Dei creatam esse se dixit; atque ita creatam, ut fundatam se ante saecula doceret, ne assumptae illius varie ac frequenter creationis sacramentum demutasse naturam videretur, cum fundationis firmitas convellendi status non reciperet perturbationem; at vero ne fundatio aliud quidquam quam nativitatem videretur ostendere, ante omnia professa est esse se genitam: nunc vero cur creatio ad nativitatem deputatur, cum quae genita ante omnia est, ipsa fundata ante saecula est; quae autem fundata ante saeculum est, ea ipsa in initium viarum Dei et in opera ejus creata a saeculis est: ut creatio a saeculis differre intelligeretur ab ea, quae ante saecula et quae ante universa nativitas est. Non habet saltem impietas veniam, ut praetendat impietatis errorem.
PL 10, 464C創造は永遠の誕生に帰せられえない。――さて、知恵は、世から行われたことを思い出すと言い、自分が神の業のため、神の道のために造られたと言った。しかもそのように造られたと言いつつ、世々の前に据えられたことを教えた。それは、彼がしばしば様々に身に受けたあの創造の秘義が、本性を変えてしまったと見えないためである。据えられることの堅固さは、覆される状態の混乱を受け入れないからである。しかし、据えられることが誕生以外の何かを示しているように見えないため、知恵は、自分がすべてより前に生まれたと告白した。それなのに、いま、なぜ創造が誕生に帰せられるのか。すべてより前に生まれた知恵自身が、世々の前に据えられ、世の前に据えられた者自身が、世々から神の道の初めとして、また神の業のために造られているのに。それは、世々からの創造が、世々の前にあり、万物の前にある誕生とは異なると理解されるためである。少なくとも不敬虔には、不敬虔の誤りを言い訳にする赦しはない。