ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber V, Caput VII 第V巻 第VII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 134A · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 5.7.1

1

Pater dicens Faciamus aequalem sibi significat cui id dicit. --Quae cum ita sint, interrogo inter verum et falsum Deum quomodo hoc dictum intelligatur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram (Gen. I, 26) .

PL 10, 134A

父は「我々は作ろう」と言うとき、それを向けて言う相手が自らと等しいことを示している。――こうであるから、真の神と偽りの神のあいだで、次の言葉がどう理解されるのか、私は問う。「我々は人を、我々の像に、我々に似せて作ろう」(創世記1:26)。

De Trinitate libri XII 5.7.2

2

Verba sensum enuntiant, sensus rationis est motus, rationis motum veritas incitat. Ex verbis igitur sensum sequamur, ex sensu rationem intelligamus, et ex ratione veritatem apprehendamus.

PL 10, 134A

言葉は理解を告げ、理解は理の動きであり、理の動きを真理が促す。それゆえ言葉から理解をたどり、理解から理を悟り、理から真理をつかもう。

De Trinitate libri XII 5.7.3

3

Cui enim dicitur: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram, quaero in quo non secundum eum verus sit, qui sibi dicat: nam sine dubio dictum hoc ex affectu sensuque dicentis est.

PL 10, 134A

「我々は人を、我々の像に、我々に似せて作ろう」と語られた相手が、彼にそう語る者に比して、どの点で真でないのか、私は問う。この言葉は疑いなく、語る者の心情と理解から出たものだからである。

De Trinitate libri XII 5.7.4

4

Ergo qui dicit Faciamus, significat secum ad faciendum non dissentientem, non alienum, non infirmum, sed qui potens sit ad id, unde est sermo, faciendum. Hoc ergo sine dubio sensisse qui loquitur, quia id locutus est, intelligendus est.

PL 10, 134A

それゆえ「我々は作ろう」と言う者は、作ることにおいて、自らと意見を異にせず、異質でなく、弱くなく、この言葉の内容を作りうる力をもつ者を、自らとともにある者として示している。したがって語る者は、そう語った以上、疑いなくこのように考えていたと解さなければならない。