De Trinitate libri XII 4.9.1
Fraus in praedictis latens retegitur. --Atque haec quis non intelligat plena fraudis esse et plena fallaciae? quae quamquam sint subtiliter confusa atque permixta, tamen absolute artificiosam malitiae et stultitiae calliditatem et ineptiam testantur.
PL 10, 102B前述のうちに潜む欺瞞が暴かれる。――これらが欺瞞に満ち、偽りに満ちていることを、誰が理解しないだろうか。それらは巧妙に混ぜ合わされ入り混じってはいるが、それでもなお、悪意と愚かさの技巧的な狡知と愚劣さを、はっきりと証している。
De Trinitate libri XII 4.9.2
Inter caetera enim addiderunt, solum se Patrem innascibilem cognovisse: tamquam hinc quisquam possit ambigere, eum, ex quo ille genitus sit per quem omnia sunt, id quod ipse est a nemine consecutum.
PL 10, 102B彼らは他のことに加えて、父だけが生まれざる者であることを自分たちは知っていた、と付け加えたからである。あたかも、万物がそれによって存在する者が、そこから生まれた者であるところの者は、自らのあるところのものを何者からも得ていないことを、この点から誰かが疑いうるかのように。
De Trinitate libri XII 4.9.3
In ipso enim, quod pater dicitur, ejus quem genuit auctor ostenditur; id habens nomen quod neque profectum ex alio intelligatur, et ex quo is qui genitus est substitisse doceatur.
PL 10, 102Bというのも、父と言われるまさにその点において、彼が生んだ者の源であることが示されるからである。この名を持つ者は、他の者から出たとは理解されず、生まれた者がそこから存立するに至ったと教えられる。
De Trinitate libri XII 4.9.4
Igitur id, quod Deo patri proprium est, proprium ei ac secretum relinquamus, confitentes in eo aeternae virtutis innascibilem potestatem.
PL 10, 102Bそれゆえ、父なる神に固有のものは、彼に固有のもの、彼だけのものとして残しておこう。そして彼において、永遠の力の、生まれざる権力を告白しよう。
De Trinitate libri XII 4.9.5
Nemini autem dubium esse existimo, ob eam causam in confessione Dei patris quaedam ejus tamquam peculiaria et privata memorari, ne praeter ipsum eorum quisquam particeps relinquatur.
PL 10, 102C私は、誰にも疑いがないと思う。父なる神の告白において、その若干のことが、いわば彼に固有のもの、彼だけのものとして言及されるのは、彼のほかに誰もそれにあずかる者として残されないためである。
De Trinitate libri XII 4.9.6
Cum enim dicunt, solum verum, solum justum, solum sapientem, solum invisibilem, solum bonum, solum potentem, solum immortalitatem habentem; in eo quod solus haec sit, a communione eorum secundum hos Filius separatur.
PL 10, 102C彼らが、唯一の真の者、唯一の義なる者、唯一の知恵ある者、唯一の見えない者、唯一の善き者、唯一の権能ある者、唯一不死を持つ者と言うとき、彼だけがこれらであるということにおいて、子は彼らによって、それらの共有から切り離される。
De Trinitate libri XII 4.9.7
Soli enim, ut aiunt, propria non participantur ab altero. Quae si in Patre solo, non etiam in Filio esse existimabuntur; necesse est ut Filius Deus et falsus, et insipiens, et secundum conspicabiles materias corporeus, et malevolus, et infirmus, et extra immortalitatem esse credatur, qui ab his omnibus, cum in his Pater sit solus, excipitur.
PL 10, 102C彼らの言うように、唯一者に固有のものは、他者によって分有されないからである。もしこれらが父だけにあり、子にはないと見なされるなら、子なる神は、偽りの者、愚かな者、目に見える質料に従って物体的な者、悪意ある者、弱い者であり、不死の外にある者であると信じられざるをえない。父だけがこれらのうちにあるので、子はこれらすべてから除外されるからである。