ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput LVIII 第IX巻 第LVIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 327C · 3 sectiones

De Trinitate libri XII 9.58.1

1

Objicitur contra eum ignoratio diei. --Sed hoc haeretici ad naturae contumeliam sumunt, quia dictum est, Pater major me est: vel illud, De die autem et hora nemo scit, neque Angeli in coelis, neque Filius, nisi Pater solus (Marc. XIII, 32) .

PL 10, 327C

彼に対して、日についての無知が持ち出される。――しかし異端者は、「父は私より大きい」と語られたことを、本性への侮辱として取り上げる。また、「その日、その時については、天の天使たちも子も知らない。ただ父だけが知る」という言葉も取り上げる(マルコ13:32)。

De Trinitate libri XII 9.58.2

2

Ignoratio ergo diei atque horae objicitur unigenito Deo: ut Deus ex Deo natus non sit in ea naturae perfectione qua Deus est, cum nesciendi necessitate dominante, jam vis aliqua exterior eo potior sit, quae tamquam adversum se imbecillum in ignorantiae eum infirmitate detineat.

PL 10, 328A

こうして、日と時についての無知が、独り子なる神に対して持ち出される。神から生まれた神が、神である本性の完全性にはないことにするためである。すなわち、知らないという必然が支配し、外的な何らかの力がすでに彼にまさっていて、あたかも彼に対立する弱いものとして、無知の弱さのうちに彼を引き止めている、というのである。

De Trinitate libri XII 9.58.3

3

Quin etiam ad hujus nos intelligentiae impietatem haereticorum furor jure quodam necessariae confessionis compellit, ut ita credendum sit; quia et a Domino ita dictum sit, et videri irreligiosissimum possit, professionis ejus de se protestationem diversae intelligentiae nostrae opinione corrumpi.

PL 10, 328A

それどころか、異端者の狂気は、必然の告白という一種の権利によって、我々をこの理解の不敬虔へと押しやる。すなわち、主がそう言ったのだからそう信じるべきであり、彼が自らについて行った宣言の証言を、我々の異なる理解の意見によって損なうのは、最も不敬虔に見えうる、というのである。