De Trinitate libri XII 8.19.1
Unanimitas non negatur, dum asseritur unitas. De Patris et Filii unitate apertum testimonium. --Non negamus igitur unanimitatem inter Patrem et Filium: nam hoc solent haeretici mentiri, ut cum solam concordiam ad unitatem non recipimus, discordes eos a nobis affirmari loquantur.
PL 10, 257C一体性を主張しても、心の一致は否定されない。父と子の一体性についての明白な証言。――したがって、我々は父と子のあいだの心の一致を否定しない。異端者たちはこう偽るのが常である。すなわち、我々が和合だけでは一体性として受け入れないと、我々が父と子を不和な者たちだと主張していると言いふらすのである。
De Trinitate libri XII 8.19.2
Sed audiant quam a nobis unanimitas non negetur. Unum sunt Pater et Filius natura, honore, virtute: nec natura eadem potest velle diversa.
PL 10, 257Cしかし、我々が心の一致を否定していないことを、彼らは聞くがよい。父と子は、本性、栄誉、力において一つである。同じ本性が、異なることを望むことはありえない。
De Trinitate libri XII 8.19.3
Et audiant adhuc naturae sibi cum Patre unitatem Filium testantem; ait enim: Cum venerit advocatus ille, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patre meo procedit, ipse testificabitur de me (Joan. XV, 26) .
PL 10, 257Cさらに、子が父との本性の一体性を自ら証している言葉を聞くがよい。彼はこう言う。「私が父のもとから汝らに遣わす弁護者、すなわち私の父から出る真理の霊が来るとき、その者が私について証しする」(ヨハネ15:26)。
De Trinitate libri XII 8.19.4
Advocatus veniet, et hunc mittet Filius a Patre, et Spiritus veritatis est, qui a Patre procedit. Excutiat ingenii sui aculeos omnis haereticorum schola: et quaerat nunc, quod vel mentiri ignorantibus possit, et doceat quid sit hoc quod Filius mittit a Patre.
PL 10, 257C弁護者が来る。子が父のもとからこの者を遣わす。それは、父から出る真理の霊である。異端者たちの学派全体は、自らの才知の針を振り落とし、無知な者たちには偽りとして通用しうる何かを、今探してみるがよい。そして、子が父のもとから遣わすとはどういうことなのかを、教えてみるがよい。
De Trinitate libri XII 8.19.5
Qui mittit, potestatem suam in eo quod mittit ostendit. Sed quod a Patre mittit, quid intelligemus, utrum acceptum, aut dimissum, aut genitum? nam horum necesse est unum aliquid significet, quod a Patre missurus est.
PL 10, 257C遣わす者は、遣わすもののうちに自らの権力を示す。しかし、父のもとから遣わすとは、何を意味すると我々は理解すべきか。受けられたもの、送り出されたもの、それとも生まれたものなのか。父のもとから遣わそうとしているのは、これらのうちのいずれか一つを意味するほかないからである。
De Trinitate libri XII 8.19.6
Et missurus a Patre est eum Spiritum veritatis, qui a Patre procedit: jam ergo non est acceptio, ubi demonstrata processio est. Superest ut confirmemus in eo sententiam nostram, utrum in hoc consistentis egressionem, an geniti processionem existimemus.
PL 10, 257C子は、父から出る真理の霊を、父のもとから遣わそうとしている。それゆえ、発出が示されているところに、受け取ることはもはやない。残るのは、我々の見解をこの点で確かめることである。すなわち、我々はこの点で、これを、自存する者が出てゆくことと考えるのか、それとも生まれた者の発出と考えるのか、ということである。