ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber V, Caput XXIII 第V巻 第XXIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 144A · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 5.23.1

1

Nec falsum esse qui legem dedit. --Quid ad haec inefficax haereticae impietatis stultitia vesano spiritu mentiris, et contra tantorum patriarcharum scientiam generosi seminis tritico urendam zizaniam sator nocturnus interseris?

PL 10, 144A

律法を与えた者も偽りではない。――これらに対して、異端の不敬虔の無力な愚かさよ、汝は何を言うのか。狂った霊で偽り、これほどの族長たちの知識に逆らって、高貴な種の小麦の中に、焼かれるべき毒麦を、夜の種まき人として混ぜ込むのか。

De Trinitate libri XII 5.23.2

2

Sed si Moysi crederes, crederes et Deo Dei filio: nisi forte negabis quod de eo Moyses locutus sit. Quod cum negare voles, audies verbis Dei: Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi; de me enim ille scripsit (Joan. V, 46) .

PL 10, 144B

だが、もし汝がモーセを信じていたなら、神の子なる神をも信じていたはずである。もっとも、モーセが彼について語ったことを、汝が否むのなら別だが。それを否もうとするなら、神の言葉によって聞くことになる。「もし汝らがモーセを信じていたなら、おそらく私をも信じていたであろう。彼は私について書いたからである」(ヨハネ5:46)。

De Trinitate libri XII 5.23.3

3

Arguet te plane, arguet ille toto legis volumine, quam manu Mediatoris per angelos dispositam suscepit. Et quaere an qui legem dederit, Deus verus est, cum utique Mediator sit ille qui dederit.

PL 10, 144B

彼は明らかに汝を論駁する。彼は律法の全巻によって汝を論駁する。その律法を彼は、天使たちを通して定められたものとして、仲介者の手から受けたのである。律法を与えた者が真の神であるかどうかを問うてみよ。与えた者はほかならぬ仲介者なのだが。

De Trinitate libri XII 5.23.4

4

Aut numquid non obviam Deo Moyses populum eduxit ad montem (Exodi XIX, 17)? Aut numquid non Deus descendit in montem (Ibid. 20) ? Aut forte falsum hoc et adoptivum potius quam naturae suae nomen est?

PL 10, 144B

モーセは、民を神を迎えるために山へ導き出したのではなかったか(出エジプト記19:17)。神は山に降ったのではなかったか(出エジプト記19:20)。それともこれは偽りで、彼の本性の名ではなく、むしろ養子の名だというのか。

De Trinitate libri XII 5.23.5

5

Intellige personantes tubas, et lampadum flammas, et e monte aestuantem fornacium fumum, et ad adventum Dei consciam humanae infirmitatis trepidationem, et a populo, orato ad loquendum Moyse, confessam sub voce Dei mortem (Exodi XX, 19).

PL 10, 144B

鳴り響くラッパ、ともしびの炎、山から沸き立つ炉の煙、神の到来に際して人間の弱さを自覚した震え、モーセに語るよう懇願した民が神の声のもとで死を告白したことを、理解せよ(出エジプト記20:19)。

De Trinitate libri XII 5.23.6

6

Tibi, haeretice, non est Deus verus, quo Israel tantum loquente mori timuit, et vocem ejus humana infirmitas non tulit? Tibi idcirco Deus non est, quia ut audires et videres, per infirmitatem hominis est locutus?

PL 10, 144C

異端者よ、汝にとって、イスラエルがただ語るだけで死を恐れ、人間の弱さがその声に耐えなかった者は、真の神ではないのか。汝にとって彼が神でないのは、汝が聞き、見ることができるように、人間の弱さを通して語ったからなのか。

De Trinitate libri XII 5.23.7

7

Moyses montem adiit (Ibid. 24) ; divinorum et coelestium sacramentorum cognitionem quadraginta dierum ac noctium tempore adeptus est, omnia secundum speciem ostensae sibi in monte veritatis instituit, per familiaritatem loquentis ad se Dei, gloriam claritatis inconspicabilis sumpsit, et corruptivam vultus sui speciem lux intolerabilis vicinae majestatis implevit, Deum testatur, de Deo loquitur, ad hunc adorandum cum laetitia gentium angelos Dei advocat, hujus placitas benedictiones Joseph vertici imprecatur (Deut. XXXIII, 16) : et post haec solo concesso ei nomine, audet quisquam negare quod verus est?

PL 10, 144C

モーセは山に登った(出エジプト記20:24)。四十日四十夜のあいだに、神的で天的な秘義の認識を得、山で示された真理の姿に従って万事を定め、自らに語る神との親しさによって、見ることのできない輝きの栄光を受け、その顔の朽ちゆく姿を、近づく威厳の耐えがたい光が満たした。彼は神を証しし、神について語り、諸国民の喜びとともにこの神を礼拝するよう神の天使たちを呼び寄せ、この神に喜ばれる祝福をヨセフの頭上に祈り求める(申命記33:16)。これほどのことの後で、この神に名だけを認めて、彼が真の神であることを、誰があえて否むのか。