ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VIII, Caput XX 第VIII巻 第XX章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 257C · 14 sectiones

De Trinitate libri XII 8.20.1

1

Spiritus sanctus a quo sit non incertum. Quod a Filio accipit, accipit et a Patre. Hinc unum natura sunt Pater et Filius. --Neque in hoc nunc calumnior libertati intelligentiae, utrum ex Patre, an ex Filio Spiritum paracletum putent esse.

PL 10, 257C

聖なる霊が誰から出るのかは、不確かではない。子から受けるものは、父からも受ける。ここから、父と子は本性において一つである。――彼らが霊パラクレートスを父から出ると考えるのか、子から出ると考えるのか、その点における理解の自由を、私は今とがめだてしない。

De Trinitate libri XII 8.20.2

2

Non enim in incerto Dominus reliquit: nam sub iisdem dictis haec ita locutus est: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare illa modo. Cum venerit ille Spiritus veritatis, diriget vos in omnem veritatem.

PL 10, 257C

主は、この点を不確かなままにしておかなかったからである。同じ語りのもとで、主はこう言った。「私には、汝らに言うべきことがまだ多くあるが、汝らは今はそれを担うことができない。真理の霊であるその者が来るとき、汝らをあらゆる真理へと導くであろう。」

De Trinitate libri XII 8.20.3

3

Non enim loquetur a semetipso, sed quaecumque audierit loquetur, et futura annuntiabit vobis. Ille me honorificabit; quoniam de meo accipiet, et annuntiabit vobis.

PL 10, 257C

「その者は自分から語るのではなく、聞いたことを何でも語り、来るべきことを汝らに告げるからである。その者は私に栄光を帰する。私のものから受けて、汝らに告げるからである。」

De Trinitate libri XII 8.20.4

4

Omnia quaecumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi, De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Joan. XVI, 12, seqq.) . A Filio igitur accipit, qui et ab eo mittitur, et a Patre procedit. Et interrogo, utrum id ipsum sit a Filio accipere, quod a Patre procedere.

PL 10, 257C

「父が持っているものはすべて私のものである。それゆえ私は、『私のものから受けて、汝らに告げる』と言ったのである」(ヨハネ16:12以下)。したがって、子から受けるのであり、その者は子によって遣わされ、父から出る者でもある。そこで私は問う。子から受けることは、父から出ることと同じなのか。

De Trinitate libri XII 8.20.5

5

Quod si differre credetur inter accipere a Filio, et a Patre procedere; certe id ipsum atque unum esse existimabitur, a Filio accipere, quod sit accipere a Patre. Ipse enim Dominus ait: Quoniam de meo accipiet, et annuntiabit vobis.

PL 10, 257C

もし、子から受けることと父から出ることのあいだには違いがあると信じられるとしても、子から受けることが、父から受けることと同一で一つのことだとは、確かに考えられるであろう。主自身がこう言っているからである。「私のものから受けて、汝らに告げるからである」。

De Trinitate libri XII 8.20.6

6

Omnia quae cumque habet Pater, mea sunt: propterea dixi, De meo accipiet, et annuntiabit vobis (Ibid. 14 et 15) .

PL 10, 257C

「父が持っているものはすべて私のものである。それゆえ私は、『私のものから受けて、汝らに告げる』と言ったのである」(ヨハネ16:14、15)。

De Trinitate libri XII 8.20.7

7

Hoc quod accipiet (sive potestas est, sive virtus, sive doctrina est), Filius a se accipiendum esse dixit: et rursum hoc ipsum significat accipiendum esse de Patre.

PL 10, 257C

この受けるであろうもの(それが権力であれ、力であれ、教えであれ)を、子は自分から受けられるものだと言った。そしてまた同時に、それが父から受けられるべきものだと示しているのである。

De Trinitate libri XII 8.20.8

8

Cum enim ait, omnia quaecumque habet Pater, sua esse, et idcirco dixisse se de suo accipiendum esse: docet etiam a Patre accipienda, a se tamen accipi; quia omnia quae Patris sunt, sua sint.

PL 10, 257C

父が持っているものはすべて自分のものだと言い、それゆえ、自分のものから受けられると言ったとき、彼は、父から受けられるべきものが、それでも自分から受けられることを教えている。父のものはすべて彼のものだからである。

De Trinitate libri XII 8.20.9

9

Non habet haec unitas diversitatem: nec differt a quo acceptum sit, quod datum a Patre, datum referatur a Filio. Numquid et hic voluntatis unitas afferetur? Omnia quae habet Pater, Filii sunt: et omnia quae Filii sunt, Patris sunt.

PL 10, 257C

この一体性には相違がない。父から与えられたものが子から与えられたものとして語られても、それが誰から受けられたのかは問題にならない。ここでもまた、意志の一体性が持ち出されるのだろうか。父が持つものはすべて子のものであり、子のものはすべて父のものである。

De Trinitate libri XII 8.20.10

10

Ipse enim ait: Et mea omnia tua sunt, et tua mea (Joan. XVII, 10) . Nondum loci est, ut demonstrem, cur ita dixerit: Quoniam de meo accipiet: futuri enim temporis significatio est, ubi accepturus ostenditur.

PL 10, 257C

彼自身がこう言っている。「私のものはすべて汝のものであり、汝のものは私のものである」(ヨハネ17:10)。なぜ「私のものから受ける」と言ったのかを示す場所は、まだここではない。受けようとしていることが示されているところでは、未来の時の意味があるからである。

De Trinitate libri XII 8.20.11

11

Nunc certe ideo a se accepturum ait, quia omnia Patris sua essent. Disseca naturae hujus, si potes, unitatem: et aliquam dissimilitudinis infer necessitatem, per quam Filius non sit in unitate naturae.

PL 10, 257C

今は確かに、父のものはすべて自分のものであるから、自分から受けるであろうと言っているのである。汝がもしできるなら、この本性の一体性を切り裂いてみよ。そして、それによって子が本性の一体性のうちにいないことになるような、何らかの相違の必然性を持ち込んでみよ。

De Trinitate libri XII 8.20.12

12

A Patre enim procedit Spiritus veritatis: sed a Filio a Patre mittitur. Omnia quae Patris sunt, Filii sunt: et idcirco quidquid accipiet, a Filio accipiet ille mittendus, quia Filii sunt universa quae Patris sunt.

PL 10, 257C

真理の霊は父から出る。しかし、子によって父のもとから遣わされる。父のものはすべて子のものである。それゆえ、遣わされるその者は、何を受けようと、子から受けるのである。父のものは、すべて子のものだからである。

De Trinitate libri XII 8.20.13

13

Natura itaque in omnibus tenet suam legem, et quod unum ambo sunt, ejusdem in utroque per generationem nativitatemque divinitatis significatio est: cum id quod accipiet a Patre Spiritus veritatis, id Filius dandum a se esse fateatur.

PL 10, 257C

したがって、本性はあらゆる点で自らの法を保つ。両者が一つであることは、生成と誕生による神性が両者のうちで同じであることの標である。真理の霊が父から受けるであろうものを、子が自分から与えられるべきものだと告白しているからである。

De Trinitate libri XII 8.20.14

14

Non permittenda itaque ad impiae intelligentiae libertatem haeretica perversitas est: ut dictum hoc Domini, quod quia omnia quae Patris sunt, sua sunt, idcirco a se accipiet Spiritus veritatis, non ad unitatem confiteatur referendum esse naturae

PL 10, 257C

したがって、異端のねじれは、不敬虔な理解の自由へと許されてはならない。すなわち、父のものはすべて自分のものであるから、真理の霊は自分から受けるであろうという主のこの言葉を、本性の一体性に関係づけるべきだと告白しないことが、許されてはならない。