ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VI, Caput XXXIII 第VI巻 第XXXIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 183B · 9 sectiones

De Trinitate libri XII 6.33.1

1

Quid sit quod primum credant eum a Deo exisse. --Post multas namque proverbiorum obscuritates, quibus in parabolis locutus esset, quem jam antea Christum sciebant annuntiatum a Moyse et prophetis, confessum quoque a Nathanael et Dei filium et regem Israel (Joan. I, 49) , objurgato etiam Philippo, cum de Patre quaereret, cur per operum virtutem Patrem in se esse et se in Patre inesse nesciret, cumque se a Patre missum frequentibus dictis ante docuisset (Joan. XIV, 9-12) : tamen cum profitentem eum audissent se a Deo exisse, haec eorum responsio fuit (connexus enim hic sibi sermo est): Dicunt ei discipuli ejus, Nunc palam loqueris, et proverbium nullum dicis.

PL 10, 183B

彼らが、彼が神から出たと初めて信じたのは、いかなる点か。――実に、譬えで語った多くの諺の不明瞭さののち、彼らは、すでにその前から、モーセと預言者たちによって告げられたキリストであることを知っており、ナタナエルによっても神の子、イスラエルの王と告白され(ヨハネ1:49)、またフィリポも、父について尋ねたとき、なぜ業の力によって、父が自分のうちにあり、自分が父のうちにあることを知らないのかと叱責され、また彼は自らが父から遣わされたことを、頻繁な言葉であらかじめ教えていたにもかかわらず(ヨハネ14:9-12)、それでも、彼が神から出たと表明するのを聞いたとき、彼らの応答はこうであった(この言説は互いにつながっているからである)。彼の弟子たちは彼に言う。「今こそ、あからさまに語り、いかなる諺も言わない。」

De Trinitate libri XII 6.33.2

2

Nunc ergo scimus quia nosti omnia, et non habes necesse ut aliquis te interroget: in hoc credimus quia a Deo existi (Joan. XVI, 29) . Quae, rogo, haec verbi hujus admiratio est, quod se exisse a Deo professus sit?

PL 10, 183C

「今、我々は、汝がすべてを知っており、誰かが汝に尋ねる必要もないことを知っている。このことによって、我々は、汝が神から出たと信じる」(ヨハネ16:29)。私は問う。自らが神から出たと表明したことについて、この言葉への驚きとは何か。

De Trinitate libri XII 6.33.3

3

Tanta et tam Deo propria vos, o sancti et beati viri, et ob fidei vestrae meritum claves regni coelorum sortiti, et ligandi ac solvendi in coelo et in terra jus adepti, gesta esse per Dominum nostrum Jesum Christum Dei filium videratis: et ad id, quod a Deo exisse se dixit, nunc primum vos veri intelligentiam assequi protestamini?

PL 10, 184A

これほど大きく、これほど神に固有のことが、我々の主イエス・キリスト、神の子によって成されたのを、おお、聖なる幸いな人々よ、諸君は見ていた。しかも、諸君は、信仰の功のゆえに天の国の鍵を割り当てられ、天と地において縛り解く権利を得ていた。それなのに、彼が神から出たと言ったそのことにおいて、今初めて、真理の理解に至ったと宣言するのか。

De Trinitate libri XII 6.33.4

4

Videratis utique nuptiales aquas, et easdem nuptiale vinum, et naturae in naturam vel demutationem, vel profectum, vel creationem (Joan. II) .

PL 10, 184A

諸君は当然、婚礼の水を、そして同じそれが婚礼の葡萄酒となるのを、また本性が本性へと変化し、あるいは進展し、あるいは創造されるのを、見ていた(ヨハネ2章)。

De Trinitate libri XII 6.33.5

5

Quinque etiam panes ad cibum tantae multitudinis fregeratis, et satiatis omnibus in plenitudinem duodecim cophinorum fragmenta panum creverant, et naturae parvitas famem pellens profecerat in ejusdem copiam naturae (Matth. XIV) .

PL 10, 184A

また、五つのパンを、これほど大勢の食のために裂き、すべての者が満ち足りたとき、パンの欠片が十二の籠を満たすほどに増えた。飢えを追い払う、小さな本性が、同じ本性の豊かさへと進んだのである(マタイ14章)。

De Trinitate libri XII 6.33.6

6

Reviruisse manus aridas conspexeratis, et in vocem mutorum linguas solutas, et in cursum claudorum pedes alacres, et caecorum oculos cernentes, et mortuorum vitas revertentes.

PL 10, 184B

諸君は、枯れた手が再び生気を取り戻すのを見ていた。口の利けぬ者たちの舌が声のために解かれ、足なえたちの足が走るために軽くなり、盲人たちの目が見え、死者たちの命が戻るのを。

De Trinitate libri XII 6.33.7

7

Foetens Lazarus constiterat ad vocem, et e sepulcro vocatus, nullo intervallo vocis et vitae, citus fuerat egressus, et adhuc odorem mortis in sensum narium spiritu agente, ipse jam vivus adstiterat (Joan. XI, 44) .

PL 10, 184B

悪臭を放つラザロは、声に応じて立ち、墓から呼び出され、声と命の間に何の間隔もなく、すばやく出て来て、なお死の匂いが鼻の感覚に息のはたらきによって及ぶ中、すでに生きて立っていた(ヨハネ11:44)。

De Trinitate libri XII 6.33.8

8

Taceo de caeteris magnarum virtutum et divinarum operationibus. Nunc ergo primum intelligitis qui sit hic missus e coelis, postquam audistis: De Patre exivi?

PL 10, 184B

そのほかの、大いなる力ある業と神的な働きについては、黙っておこう。それでは今、諸君は初めて、天から遣わされたこの者が何者かを理解するのか。「父から私は出た」と聞いたあとに。

De Trinitate libri XII 6.33.9

9

Et hoc vobis primum jam sine proverbio dictum est, et per naturae virtutem intelligitis verum esse quod a Deo exivit, cum voluntatum vestrarum cogitationes tacitus intuetur, cum de nullis tamquam ignarus interrogat, cum omnium cognitor est? Per haec enim omnia, quae virtute ac natura Dei agit, a Deo exisse credendus est.

PL 10, 184B

そして、諸君にとって、これが初めて、諺なしに言われたことなのか。彼が、諸君の意志の思いを黙して見抜き、何についても知らない者のようには問わず、すべての者を見極める者であるとき、諸君は本性の力によって、彼が神から出たことが真であると理解するのか。実に、これらすべてを通して、神の力と本性によって成すことによって、彼は神から出たと信じられるべきなのである。