De Trinitate libri XII 6.52.1
Confitetur et qui crucifixerat Centurio. --Si tibi haec navigantium ex eo incerta fides videbitur, quia existimabitur esse Apostolorum; mihi tamen etsi minus praestat admirationis, plus tamen affert auctoritatis.
PL 10, 197C十字架につけた百人隊長も告白する。――もし汝にとって、舟に乗っていた者たちのこの信仰が、使徒たちのものと考えられるという理由で、不確かなものと見えるとしても、私にとっては、驚きこそ少ないが、なお多くの権威をもたらす。
De Trinitate libri XII 6.52.2
Verumtamen etiam gentium in eo fidem sume; audi enim inter saevas crucis custodias Romanae cohortis edomitum ad fidem militem. Loquitur namque conspectis tantae virtutis operationibus centurio: Vere Dei filius erat iste (Matth., XXVII, 54) .
PL 10, 197Cだがそれでも、諸国民の信仰をも、彼において受け取れ。十字架の残酷な守りの間に、ローマの部隊の兵が信仰へと従わされたのを聞け。実に、百人隊長は、これほどの力ある業を見て、こう語る。「まことに、この者は神の子であった」(マタイ27:54)。
De Trinitate libri XII 6.52.3
Hoc, post emissum spiritum, discissum templi velum, et mota terra, et scissa saxa, et sepulcra patentia, et mortui resurgentes testantur, et homo gentilis perfidiae confitetur; virtutis naturam agnoscit in gestis, naturae veritatem profitetur in nomine.
PL 10, 198Aこのことは、息が引き渡されたのち、神殿の幕が裂け、地が揺れ、岩が裂け、墓が開き、よみがえる死者たちが証しし、不信仰の異邦人が告白する。彼は、なされたことの中に力の本性を認め、名において本性の真実を表明する。
De Trinitate libri XII 6.52.4
Tanta ratio veritatis, et tanta vis fidei est, ut vincat voluntatem veri necessitas, et Christum Dominum gloriae aeternae vere Dei filium esse, nec qui crucifixerat denegaret.
PL 10, 198A真理の理はこれほど大きく、信仰の力はこれほど大きいので、真理の必然が意志を打ち負かし、十字架につけた者でさえ、永遠の栄光の主キリストが、まことに神の子であることを否まなかったのである。