ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VII, Caput XX 第VII巻 第XX章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 215A · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 7.20.1

1

Judicium omne datum naturam et nativitatem probat. Judicium datum, ut honoris sit aequalitas. --Ac ne deinceps, quod quos vult vivificat, non nativitatis videretur in se habere naturam, sed non natae potius potestatis jure subsistere; continuo subjecit: Nec enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio (Ibid., 22) .

PL 10, 215A

すべての裁きが与えられたことは、本性と誕生を証する。裁きが与えられたのは、栄誉の等しさのためである。――そして、彼が望む者を生かすということが、誕生の本性を自らのうちに持つのではなく、むしろ生まれざる権力の権利によって存立しているように見えることのないように、彼はただちに付け加えた。「父はだれをも裁かず、すべての裁きを子に与えた」(ヨハネ5:22)。

De Trinitate libri XII 7.20.2

2

Et in eo, quod omne judicium datum est, et natura et nativitas demonstratur: quia et omnia habere sola natura possit indifferens, neque nativitas aliquid possit habere, nisi datum sit. Datum autem omne judicium est; quia vivificat quos vult.

PL 10, 215B

そしてすべての裁きが与えられたということにおいて、本性と誕生が示される。異ならない本性だけがすべてを持ちうるのであり、誕生は、与えられなければ何も持ちえない。そして、彼が望む者を生かすのだから、すべての裁きが与えられたのである。

De Trinitate libri XII 7.20.3

3

Neque ademptum Patri judicium potest videri, cum ipse non judicet: quia Filii judicium ex judicio sit paterno; ab eo enim datum omne judicium est. Sed dati judicii causa non tacita est.

PL 10, 215B

自らは裁かないのだから、父から裁きが取り去られたとも見えない。子の裁きは父の裁きに由来するからである。すべての裁きは彼によって与えられたのだから。しかし、与えられた裁きの理由は、語られずにいるのではない。

De Trinitate libri XII 7.20.4

4

Sequitur enim: Sed judicium omne dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem. Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem qui misit illum (Ibid., 23) .

PL 10, 215B

続くからである。「しかし、すべての裁きを子に与えた。すべての者が、父を敬うように子を敬うためである。子を敬わない者は、彼を遣わした父を敬わない」(ヨハネ5:23)。

De Trinitate libri XII 7.20.5

5

Quid igitur, oro, derelictum est suspicionis, aut quid reliquum est ad impietatem occasionis? Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio.

PL 10, 215B

それでは、いったい、疑いの何が残され、不敬虔への機会の何が余っているのか。父はだれをも裁かず、すべての裁きを子に与えた。

De Trinitate libri XII 7.20.6

6

Judicii autem dati ea causa est, ut Filius exaequati honoris ad Patrem sit, et inhonorificus Filio inhonorificus et Patri sit.

PL 10, 215C

裁きが与えられた理由は、子が父に対して等しい栄誉を持ち、子を敬わない者は父をも敬わないことになるためである。

De Trinitate libri XII 7.20.7

7

Et quomodo post haec intelligitur nativitatis differre natura, quam non solum operatio, virtus, honor, sed etiam contumelia negati honoris exaequat? Nihil igitur aliud, quam sacramentum nativitatis, sermo nunc divinae responsionis ostendit.

PL 10, 215C

これらの後で、誕生の本性が異なると、どうして理解されうるのか。その本性を、働き、力、栄誉だけでなく、栄誉を否むことへの侮辱までもが等しくしているのに。それゆえ、神の応答の言葉は今や、誕生の秘義にほかならないものを示している。

De Trinitate libri XII 7.20.8

8

Neque aliter potuit aut debuit Filius a Patre distingui, quam ut et natus esse, nec tamen differens doceretur.

PL 10, 215C

子が父から区別されることは、生まれた者であること、しかも異ならないと教えられること以外の仕方では、ありえなかったし、あるべきでもなかった。