De Trinitate libri XII 7.29.1
Ignis comparatio altera. --Affert autem pro parte fidei hujus significationem, ignis in se ignem habens, et in igni ignis manens.
PL 10, 224C火という第二の比較。――この信仰の一部の表示をもたらすのは、自らのうちに火を持ち、火のうちにとどまる火である。
De Trinitate libri XII 7.29.2
Nam cum sit in eo splendor luminis, naturae calor, virtus urendi, mobilitas aestuandi; totum tamen ignis est, et haec universa, una natura est. Habet quidem ex infirmitate, quod per materiam subsistit ac vivit, et cum ea per quam vixerat deficit.
PL 10, 224C火には、光の輝き、本性の熱、焼く力、燃え立つ動きがあるが、全体として火であり、これらすべては一つの本性である。もっとも、火は弱さによって、素材によって存立し、生き、それによって生きていたものとともに尽きる。
De Trinitate libri XII 7.29.3
Sed hoc, quod incomparabile Dei est, comparatione ex parte cognoscimus; ut non incredibile in Deo sit, quod pro parte aliqua in terrenis reperiatur elementis. Quaero itaque nunc utrum divisio ac separatio sit, cum ignis ex igne est.
PL 10, 224Cしかし、神の比べようもないものを、我々は比較によって部分的に知る。地上の元素のうちに、ある部分について見いだされることが、神において信じがたくないようにするためである。そこで私は今、問う。火が火から生じるとき、それは分割であり分離であるのか。
De Trinitate libri XII 7.29.4
Aut numquid absciditur natura ne maneat, aut non sequitur natura ne insit, cum accenso lumine ex lumine per quemdam quasi nativitatis profectum naturae nulla desectio sit, et tamen sit lumen ex lumine?
PL 10, 225Aあるいは、灯された光から光が生じるとき、誕生の進展のようなものによって、本性が切り取られてとどまらなくなるのか、あるいは本性が伴わず、そこにないのか。本性の切り取りは全くなく、しかも光から光がある。
De Trinitate libri XII 7.29.5
Aut numquid hoc non manet in eo, quod ex sese sine desectione subsistit? Aut hoc non inest in eo, unde non recisum est, sed cum unitate substantiae naturalis exivit? Et quaero anne non unum sint, cum lumen ex lumine nec divisione separabile sit, nec genere naturae?
PL 10, 225Aあるいは、切り取りなしに自らから存立するものにおいて、これがとどまらないのか。あるいは、切り離されたのではなく、本性的な実体の一体性とともに出たものにおいて、これがないのか。そして私は問う。光から光が、分割によっても、本性の類によっても分けられえないとき、両者は一つではないのか。