De Trinitate libri XII 1.17.1
Fides vera contra utramque toto hoc opere stabilienda. --Horum igitur furori respondere animus exarsit: recolens hoc vel praecipue sibi salutare esse, non solum in Deum credidisse, sed etiam in Deum patrem; neque in Christo tantum sperasse, sed in Christo Dei filio; neque in creatura, sed in Deo creatore ex Deo nato.
PL 10, 37B真の信仰は、この作品全体を通して、両者に対して確立されねばならない。――こうして心は、彼らの狂乱に答えようと燃え立った。神を信じただけでなく父なる神を信じたこと、キリストに希望を置いただけでなく神の子キリストに希望を置いたこと、被造物にではなく、神から生まれた創造者なる神に希望を置いたことが、とりわけ自分の救いとなることを思い起こしつつ。
De Trinitate libri XII 1.17.2
Maxime ergo properamus ex propheticis atque evangelicis praeconiis vesaniam eorum ignorantiamque confundere, qui sub unius Dei, sola sane utili ac religiosa praedicatione, aut Deum natum Christum negant, aut verum Deum non esse contendunt; ut creatio potentis creaturae intra unum Deum fidei sacramentum relinquat; quia nativitas Dei extra unius Dei fidem religionem protrahat confitentum.
PL 10, 37Bそれゆえ我々は、預言と福音の宣べ伝えによって、彼らの狂気と無知を打ち砕くことに最も急ぐ。彼らは、唯一の神という、それだけがたしかに有益で敬虔な宣言のもとで、キリストが神から生まれたことを否定するか、真の神ではないと主張する。それは、権能ある被造物の創造が、唯一の神という信仰の秘義の内にとどまるようにするためである。神の誕生が、告白する者たちの宗教を、唯一の神の信仰の外へ引き出してしまうからだというのである。
De Trinitate libri XII 1.17.3
Sed nos edocti divinitus neque duos deos praedicare neque solum, hanc evangelici ac prophetici praeconii rationem in confessione Dei patris et Dei filii afferemus, ut unum in fide nostra sint uterque, non unus: neque eumdem utrumque, neque inter verum ac falsum aliud confitentes; quia Deo ex Deo nato, neque eumdem nativitas permittit esse, neque aliud.
PL 10, 37Bしかし我々は、二つの神を宣べ伝えず、また孤独な唯一の神をも宣べ伝えないよう神によって教えられているので、福音と預言の宣べ伝えのこの筋道を、父なる神と子なる神の告白において示す。我々の信仰において両者は一つであるが、同一の一者ではない。両者が同じであると告白するのでもなく、真と偽の間の別のものと告白するのでもない。神から生まれた神には、誕生が、同一であることも、別であることも許さないからである。