De Trinitate libri XII 3.4.1
Qua ratione sit in Patre. --Igitur perfecti patris perfectus filius, et ingeniti Dei unigenita progenies, qui ab eo qui habet omnia accepit omnia, Deus a Deo, spiritus a spiritu, lumen a lumine, confidenter ait: Pater in me, et ego in Patre (Joan. X, 38) : quia ut spiritus Pater, ita et Filius Spiritus; ut Deus Pater, ita et Filius Deus; ut lumen Pater, ita et Filius lumen.
PL 10, 77Bいかなる理によって父のうちにあるか。――それゆえ、完全な父の完全な子、生まれざる神の独り子なる子孫は、すべてを持つ者からすべてを受けた者として、神からの神、霊からの霊、光からの光であり、確信をもって言う。「父は私のうちにあり、私は父のうちにある」(ヨハネ10:38)。父が霊であるように子もまた霊であり、父が神であるように子もまた神であり、父が光であるように子もまた光だからである。
De Trinitate libri XII 3.4.2
Ex iis ergo, quae in Patre, sunt ea in quibus est Filius, id est, ex toto Patre totus Filius natus est; non aliunde, quia nihil ante quam Filius; non ex nihilo, quia ex Deo Filius; non in parte, quia plenitudo deitatis in filio; neque in aliquibus, quia in omnibus: sed ut voluit qui potuit, ut scit qui genuit.
PL 10, 77Cそれゆえ、父のうちにあるものから、子がそのうちにあるところのものがある。すなわち、全き父から全き子が生まれたのである。ほかからではない。子より前には何もなかったからである。無からではない。子は神から出たからである。部分においてではない。神性の充満は子のうちにあるからである。いくつかのものにおいてでもない。すべてのものにおいてだからである。むしろ、能う者が望んだとおりに、生んだ者が知るとおりに、である。
De Trinitate libri XII 3.4.3
Quod in Patre est, hoc et in Filio est; quod in ingenito, hoc et in unigenito; alter ab altero, et uterque unum; non duo unus, sed alius in alio, quia non aliud in utroque; Pater in Filio, quia ex eo Filius; Filius in Patre, quia non aliunde quod Filius; unigenitus in ingenito, quia ab ingenito unigenitus.
PL 10, 78A父のうちにあるものは、子のうちにもある。生まれざる者のうちにあるものは、独り子のうちにもある。一方は他方から出て、双方は一つである。二者が一者なのではなく、一方が他方のうちにある。双方のうちに異なるものはないからである。父は子のうちにある。子は父から出ているからである。子は父のうちにある。子であるということが、ほかから来たのではないからである。独り子は生まれざる者のうちにある。独り子は生まれざる者から出ているからである。
De Trinitate libri XII 3.4.4
Ita in se invicem; quia ut omnia in ingenito patre perfecta sunt, ita omnia in filio unigenito perfecta sunt.
PL 10, 78Aこうして互いのうちにある。生まれざる父のうちにすべてが完全であるように、独り子なる子のうちにもすべてが完全だからである。
De Trinitate libri XII 3.4.5
Haec in Filio et Patre unitas, haec virtus, haec charitas, haec spes, haec fides, haec veritas, via, vita, non calumniari de virtutibus suis Deo, nec per secretum ac potestatem nativitatis obtrectare Filio; Patri ingenito nihil comparare, Unigenitum ab eo nec tempore nec virtute discernere, Deum filium quia ex Deo est confiteri.
PL 10, 78A子と父のうちにあるこの一体性、この力、この愛、この希望、この信仰、この真理、道、命は、次のことにある。すなわち、神に対してその力について言いがかりをつけず、誕生の秘密と権力を口実に子を貶めず、生まれざる父に何ものをも比べず、独り子を父から時においても力においても分け隔てず、神から出たがゆえに子を神と告白することである。