ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber III, Caput XXIV 第III巻 第XXIV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 92B · 8 sectiones

De Trinitate libri XII 3.24.1

1

Prudentia humana in Dei rebus deficit. Desipit dum se putat perfectum sapere. --Non est autem in tantum confidendum prudentia humana, ut perfectum se quis putet sapere quod sapiat: et in eo arbitretur absolutae rationis summam contineri, quod ipsa mente pertractans, aequabili undique apud se existimet veritatis opinione constare.

PL 10, 92B

人間の賢さは、神のことがらにおいて不足する。自らが完全に知ると思うとき、愚かである。――しかし、人間の賢さを、誰かが自らの知るところを完全に知っていると思うほどに信頼してはならない。また、精神そのものによって思索して、あらゆる面で自らのもとで均等な真理の見解のうちに成り立つと見なすところに、絶対的な理の頂点が含まれていると考えてはならない。

De Trinitate libri XII 3.24.2

2

Non enim concipiunt imperfecta perfectum, neque quod ex alio subsistit, absolute vel auctoris sui potest intelligentiam obtinere, vel propriam: se quidem in eo tantum quod est sentiens, caeterum ulterius sensum suum quam sibi constituta sit natura non tendens.

PL 10, 92C

なぜなら、不完全なものは完全なものを思い描けず、ほかのものから存立するものは、端的に、自らの源の理解をも自らの理解をも得ることができないからである。それは、あるところのものにおいてのみ自らを感じ、それを越えては、自らの本性が自らに定められている以上に、自らの理解を伸ばさないのである。

De Trinitate libri XII 3.24.3

3

Motum enim suum non sibi debet, sed auctori: et idcirco id, quod in aliud ex auctore subsistit, imperfectum sibi est, dum constat aliunde; et necesse est, ut in quo se perfectum putet sapere, desipiat: quia naturae suae non moderans necessitatem, et omnia infirmitatum suarum existimans terminis contineri, falso jam sapientiae nomine gloriatur: quia sapere, sibi ultra sensus sui non liceat potestatem, et quam infirmum subsistendi est virtute, tam sensus sit.

PL 10, 93A

というのは、それは自らの運動を自らに負うのではなく、源に負うからである。それゆえ、源から別のものへと存立するものは、ほかから成り立つあいだ、自らにとって不完全であり、自らが完全に知ると思うそのことにおいて、愚かになることは必然である。自らの本性の必然を制御せず、あらゆることが自らの弱さの限界のうちに収まると考えて、偽りの知恵という名を今や誇っているからである。自らの理解の権力を越えて知ることは自らに許されず〔底本は sapere の後に読点を置くが、sapere を liceat の主語と取った〕、存立する力において弱いのと同じだけ、理解においても弱いからである。

De Trinitate libri XII 3.24.4

4

Atque ob id imperfectae naturae substitutio, perfecti sensus sapientiam obtinere se glorians, stultae sapientiae irridetur opprobrio, Apostolo dicente: Non enim misit me Christus baptizare, sed evangelizare, non in sermone sapientiae, ne inanis fiat crux Christi: verbum enim crucis stultitia est his qui pereunt, iis autem qui salvantur, virtus Dei est.

PL 10, 93A

そしてそれゆえ、不完全な本性の存立は、完全な理解の知恵を得たと誇るとき、愚かな知恵の恥辱によって嘲られる。使徒はこう言う。「キリストは私を、洗礼を授けるためではなく、福音を宣べ伝えるために遣わした。知恵の言葉によってではない。キリストの十字架が空しくならないためである。十字架の言葉は、滅びる者には愚かさであるが、救われる者には神の力である。」

De Trinitate libri XII 3.24.5

5

Scriptum est enim: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum intelligentium reprobabo. Ubi sapiens? ubi scriba? ubi conquisitor hujus saeculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi?

PL 10, 93B

「書かれているからである。『私は知恵ある者たちの知恵を滅ぼし、理解ある者たちの理解を退ける』。知者はどこにいるのか。書記はどこにいるのか。この世の探求者はどこにいるのか。神はこの世界の知恵を愚かなものとしたではないか。」

De Trinitate libri XII 3.24.6

6

Quoniam quidem in sapientia Dei non cognovit mundus per sapientiam Deum, decrevit Deus per stultitiam praedicationis salvare credentes: quoniam Judaei signa petunt, et Graeci sapientiam quaerunt: nos autem praedicamus Christum Jesum crucifixum, Judaeis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam, ipsis autem vocatis Judaeis et Graecis Christum Dei virtutem et Dei sapientiam: quia quod infirmum est Dei, fortius est hominibus; et quod stultum est Dei, sapientius est hominibus (I Cor. I, 17 et seqq.) .

PL 10, 93B

「実に、この世界は神の知恵のうちにあって知恵によって神を知らなかったので、神は、宣教の愚かさによって信じる者たちを救うことを定めた。ユダヤ人はしるしを求め、ギリシア人は知恵を求めるが、我々はキリスト・イエスを、十字架につけられた者として宣べ伝える。ユダヤ人にはつまずき、異邦人には愚かさであるが、召された当の者たち、ユダヤ人にもギリシア人にも、キリストは神の力、神の知恵である。神の弱さは人間よりも強く、神の愚かさは人間よりも賢いからである」(一コリント1:17以下)。

De Trinitate libri XII 3.24.7

7

Omnis itaque infidelitas stultitia est: quia imperfecti sensus sui usa sapientia, dum omnia infirmitatis suae opinione moderatur, putat effici non posse quod non sapit.

PL 10, 93C

したがって、あらゆる不信仰は愚かさである。それは、自らの不完全な理解の知恵を用い、あらゆることを自らの弱さの見解によって規制して、自らが知らないことは成り立ちえないと考えるからである。

De Trinitate libri XII 3.24.8

8

Causa enim infidelitatis de sententia est infirmitatis, dum gestum esse quis non putat, quod geri non posse definiat.

PL 10, 93C

不信仰の原因は、弱さの判断にあるからである。人は、なされえないと自ら決めつけたことについて、それがなされたとは考えないのである。