ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XI, Caput XXII 第XI巻 第XXII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 414C · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 11.22.1

1

Respondendi modus. --Congruum itaque est, omnem super his apostolici sermonis sensum pertractare: ut singulorum quorumque dictorum ratione exposita atque edita, sacramenti totius capaces per universitatis intelligentiam praebeamur.

PL 10, 414C

答え方。――したがって、これらについての使徒の言葉の意味のすべてを詳しく検討するのがふさわしい。個々の言葉の理が説明され示されたうえで、我々が、全体への理解を通じて〔ミーニュの脚注によれば、通行の読みは universitatis でなく veritatis。本文に従った〕、秘義の全体を受け止めうる者となるためである。

De Trinitate libri XII 11.22.2

2

Ait itaque: Quoniam enim per hominem mors, et per hominem resurrectio mortuorum. Quomodo enim in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificantur.

PL 10, 415A

使徒はこう言う。「実に、死が人を通して来たのだから、死者の復活も人を通して来る。アダムにおいてすべての者が死ぬように、キリストにおいてもすべての者が生かされるからである。」

De Trinitate libri XII 11.22.3

3

Unusquisque autem in suo ordine, primitiae Christus, deinde hi qui sunt Christi, qui in adventu ejus: deinde finis, cum tradiderit regnum Deo et Patri, cum evacuaverit omnem magistratum et omnem potestatem.

PL 10, 415A

「各自は自分の順序において、初穂はキリスト、次にキリストに属する者たちがその来臨において、次に終わりが来る。そのとき、彼は王国を神である父に引き渡し、あらゆる支配とあらゆる権力を空しくする。」

De Trinitate libri XII 11.22.4

4

Oportet enim illum regnare, donec ponat omnes inimicos sub pedibus suis. Deus enim omnia subjecit sub pedibus ejus. Novissima inimica devicta est ab eo mors. Cum autem dixerit, Omnia subjecta sunt, absque eo qui illi subjecit omnia.

PL 10, 415A

「彼は、すべての敵を自らの足の下に置くまで、王として支配しなければならないからである。神は万物を彼の足の下に服従させた。最後の敵、死は、彼によって打ち倒された。だが『万物が服従させられた』と言うとき、万物を彼に服従させた者は除かれている。」

De Trinitate libri XII 11.22.5

5

Cum autem subjecta fuerint ei omnia, tunc ipse subjectus erit illi, qui subjecit ei omnia, ut sit Deus omnia in omnibus (I Cor. XV, 21 et seqq.) .

PL 10, 415A

「万物が彼に服従させられたとき、そのとき彼自身も、万物を彼に服従させた者に服従するであろう。神がすべてにおいてすべてとなるためである」(一コリント15:21以下)。