ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IV, Caput XXVI 第IV巻 第XXVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 116A · 6 sectiones

De Trinitate libri XII 4.26.1

1

Expenduntur singula. Filius et magni consilii angelus est, et Dominus, et Deus. --Quae perfidiae caecitas est, quae increduli cordis obtusio est, quae irreligiositatis temeritas, aut ignorare haec, aut non ignorata negligere?

PL 10, 116A

一つ一つが吟味される。子は、偉大な計らいの天使であり、また主であり、また神である。――これらを知らないでいるか、知っていながら顧みないでいるとは、何と不信仰の盲目であることか、不信の心の何と鈍いことか、不敬虔の何と無謀なことか。

De Trinitate libri XII 4.26.2

2

Certe ita commemorata et dicta sunt, ne intelligentiam veritatis error aliquis aut obscuritas impediret. Quae si non posse ignorari doceamus; impietatis esse crimen necesse est quod negatur.

PL 10, 116B

これらはたしかに、真理の理解が何らかの誤りや不明瞭さによって妨げられることのないように、そのように記され、語られたのである。もし我々が、これらが知らずにはいられないものであることを示すなら、それを否定することは不敬虔の罪であるほかない。

De Trinitate libri XII 4.26.3

3

Angelus Dei loqui ad Agar coepit, Ismaelem in gentem magnam adaucturus, eique innumerabilem gentis progeniem praestaturus. Confessio audientis et Dominum eum esse et Deum edocet. Sermonis enim exordium ab angelo Dei coepit, sed in confessione Dei constitit.

PL 10, 116B

神の天使は、イシュマエルを大いなる民へと増やし、彼に数えきれない子孫を与えようとして、ハガルに語り始めた。聞く者の告白が、彼が主であり神であることを教えている。語りの始まりは神の天使から始まったが、神の告白において確定したからである。

De Trinitate libri XII 4.26.4

4

Ita qui sub ministerio magni consilii nuntiandi, Dei angelus est, ipse et natura et nomine Deus est. Nomen enim naturae, non nomini natura componitur.

PL 10, 116B

こうして、偉大な計らいを告げ知らせる務めのもとで神の天使である者は、本性においても名においても神である。名が本性に合わせて整えられるのであり、本性が名に合わせて整えられるのではないからである。

De Trinitate libri XII 4.26.5

5

Iisdem etiam de rebus ad Abraham Deus loquitur: benedictum jam Ismaeli docetur, et multiplicandum eumdem esse in gentem: Benedixi, inquit, ei (Gen. XVII, 20) . Non itaque demutavit personae suae significationem: se enim jam benedixisse demonstrat.

PL 10, 116B

同じ事柄について、神はアブラハムにも語る。すでにイシュマエルは祝福されており、彼が大いなる民へと増やされるべきだと教えられる。「私は彼を祝福した」と彼は言う(創世記17:20)。したがって彼は、自らの位格の示しを変えなかった。すでに祝福したと示しているからである。

De Trinitate libri XII 4.26.6

6

Scriptura certe sacramenti ordinem et verae praedicationis modum, ab angelo Dei incipiens, et postea iisdem de rebus eumdem loquentem Deum confessa, servavit.

PL 10, 116C

聖書は確かに、秘義の順序と、真の宣べ伝えの方式を、神の天使から始め、のちに同じ事柄について同じ者が神として語ると告白することによって、守っている。