De Trinitate libri XII 8.17.1
Epilogus. Haec autem idcirco a nobis commemorata sunt, quia voluntatis tantum inter Patrem et Filium unitatem haeretici mentientes, unitatis nostrae ad Deum utebantur exemplo, tamquam nobis ad Filium, et per Filium ad Patrem, obsequio tantum ac voluntate religionis unitis, nulla per sacramentum carnis et sanguinis naturalis communionis proprietas indulgeretur: cum et per honorem nobis datum Filii, et per manentem in nobis carnaliter Filium, et in eo nobis corporaliter et inseparabiliter unitis, mysterium verae ac naturalis unitatis sit praedicandum.
PL 10, 257C結び。――我々がこれらのことを述べたのは、異端者たちが、父と子のあいだにはただ意志の一体性しかないと偽り、神への我々の一体性を実例として用いていたからである。あたかも、我々が子へと、また子を通して父へと結ばれるのは、ただ従順と信仰の意志によるにすぎず、肉と血の秘義による本性的な交わりの固有性は与えられていないかのようにである。しかし実際には、我々に与えられた子の栄誉によって、また我々のうちに肉において宿る子によって、そして体において不可分に彼のうちに一つとされた我々によって、真実で本性的な一体性の奥義が宣べ伝えられなければならない。