ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VIII, Caput XXVIII 第VIII巻 第XXVIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 257C · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 8.28.1

1

Ariani a Spiritu sancto alieni Christum Deum negant, et tamen colunt. --Et illud evangelicum: Ego et Pater unum sumus (Joan., X, 30) , docet Apostolus unitatem esse naturae, non solitudinem unionis, scribens Corinthiis: Propter quod notum facio vobis, quia nemo in Spiritu Dei dicit anathema Jesum.

PL 10, 257C

アレイオス派は聖なる霊から疎遠であり、キリストが神であることを否定しながら、しかもなお礼拝している。――また、あの福音の言葉「私と父は一つである」(ヨハネ10:30)について、使徒はコリントの人々に書き送って、それが孤独な合一ではなく本性の一体性であることを教えている。「それゆえ私は汝らに知らせる。神の霊によって語る者は誰も、イエスをアナテマと言うことはない。」

De Trinitate libri XII 8.28.2

2

Scisne nunc, haeretice, in quo spiritu dicas Christum creaturam (I Cor., XII, 3) ? Cum enim in anathemate sint, qui servierunt creaturae potius quam Creatori (Rom., I, 25) ; Christum creaturam confitens, quid sis intellige, qui non ignores quin in maledicto sit religio creaturae.

PL 10, 257C

異端者よ、汝は今、どの霊によってキリストを被造物と言っているのか知っているのか(一コリント12:3)。創造者よりも被造物に仕えた者たちは呪いのうちにある(ローマ1:25)のだから、キリストを被造物と告白する汝は、自分が何者であるかを理解するがよい。被造物を奉ずる宗教が呪いのうちにあることを、汝は知らないはずがないのである。

De Trinitate libri XII 8.28.3

3

Et quid sequatur adverte: Et nemo potest dicere Dominum Jesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor., XII, 3) . Sentisne quid tibi desit, Christo negando quod suum est?

PL 10, 257C

続くことにも注意せよ。「聖なる霊によらなければ、イエスを主と言うことのできる者はない」(一コリント12:3)。キリストから、彼自身のものを否定することによって、汝に何が欠けているか、汝は感じているか。

De Trinitate libri XII 8.28.4

4

Si per naturam Dei Christus tibi Dominus est, habes Spiritum sanctum: si vero per adoptivum nomen hic dominus est, Spiritu sancto carens, spiritu erroris animaris: quia nemo nisi in Spiritu sancto Dominum Jesum potest dicere.

PL 10, 257C

もし神の本性によってキリストが汝にとって主であるなら、汝は聖なる霊をもっている。しかし、もし養子としての名によって彼が主であるなら、汝は聖なる霊を欠き、誤りの霊に息を吹き込まれている。聖なる霊によらなければ、誰もイエスを主と言うことはできないからである。

De Trinitate libri XII 8.28.5

5

Et tu creaturam eum potius quam Deum dicens, dominum licet nuncupans, Dominum tamen esse non dicis; quia tibi ex communi genere potius et familiari nomine, quam ex natura sit Dominus. Sed a Paulo disce naturam.

PL 10, 257C

そして汝は、彼を神ではなく被造物と言い、「主」と呼んではいても、彼が主であるとは言っていない。汝にとって彼は、本性によってではなく、共通の類と親しみやすい名によって主であるにすぎないからである。しかしパウロから、本性を学ぶがよい。