ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber X, Caput XXIV 第X巻 第XXIV章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 363B · 4 sectiones

De Trinitate libri XII 10.24.1

1

Passiones humanae an in Christo. --Sed forte in quo affectio flendi, sitiendi, esuriendique mansit, caeterarum quoque humanarum passionum in eo necesse sit inesse naturam.

PL 10, 363B

人間の受苦はキリストにあったか。――しかし、もしかすると、泣くこと、渇くこと、飢えることの情を彼が保ったのだから、ほかの人間の受苦の本性も彼のうちにあるはずだ、というのか。

De Trinitate libri XII 10.24.2

2

Qui sacramentum fletus, sitis atque esuritionis ignorat, sciat et vivificare flentem, nec mortem Lazari flere (Joan. II, 15) , quam gaudeat, et flumina aquae vivae ex se praebere sitientem (Joan. VII, 38) , neque arere siti, qui potens sit potare sitientes, et esurientem eam quae fructus suos esurienti non praebuerit damnare arborem (Matth. XXI, 19) , nec naturam eam vinci inedia, quae naturam viriditatis jussa ariditate demutet (Ibid.) .

PL 10, 363B

泣くことと渇くことと飢えることの秘義を知らない者は、次のことを知るがよい。泣く者が生かす者でもあり、自らが喜んでいるラザロの死を泣いているのではないこと(ヨハネ2:15)〔底本の参照のまま。ラザロの死を泣く箇所はヨハネ11:35〕、渇く者が自らから生ける水の流れを与える者でもあり(ヨハネ7:38)、渇く者たちに飲ませうる者が渇きで乾きはしないこと、飢えた者が、飢えた自分に実を与えなかった木を罰したこと(マタイ21:19)、そして、命じられた乾きによって緑の本性を変える本性が、飢えに負けることはないこと(マタイ21:19)である。

De Trinitate libri XII 10.24.3

3

Quod si, praeter fletus et sitis et esuritionis mysterium, assumpta caro, id est, homo totus, passionum est permissa naturis: nec tamen ita, ut passionum conficeretur injuriis; ut flens non sibi fleret, ut sitiens sitim non potaturus depelleret, et esuriens non se cibo escae alicujus expleret.

PL 10, 364A

たとえ、泣くこと、渇くこと、飢えることの奥義のほかに、身に受けた肉、すなわち全き人が、受苦の本性に委ねられていたとしても、それは、受苦の害によって力尽きるほどではなかった。泣く者は自分のために泣いたのではなく、渇く者は飲んで渇きを追い払おうとはせず、飢える者は何かの食物で自らを満たそうとはしなかった。

De Trinitate libri XII 10.24.4

4

Neque enim tum, cum sitivit aut esurivit aut flevit, bibisse Dominus aut manducasse aut doluisse monstratus est: sed ad demonstrandam corporis veritatem, corporis consuetudo suscepta est, ita ut naturae nostrae consuetudine consuetudini sit corporis satisfactum. Vel cum potum et cibum accepit, non se necessitati corporis, sed consuetudini tribuit.

PL 10, 364A

主は、渇き、飢え、泣いたときにも、飲み、食べ、痛んだと示されているのではない。体の真実を示すために、体の習慣が引き受けられたのであり、その結果、我々の本性の習慣によって、体の習慣が満たされたのである。また、飲み物と食べ物を受け取ったときも、体の必要にではなく、習慣に身をゆだねたのである。