De Trinitate libri XII 12.25.1
Est aeternus ab aeterno: adeoque non ex nihilo, aut non aliquando fuit. --Erat igitur, atque est: quia ab eo est, qui quod est semper est. Ab eo autem esse, id est, ex patre esse, nativitas est.
PL 10, 448B子は永遠から永遠である。したがって、無からでもなく、かつて存在しなかったこともない。――彼は存在していたし、存在している。つねにあるものである者から存在するからである。彼から存在すること、すなわち父から存在することが、誕生である。
De Trinitate libri XII 12.25.2
Esse autem semper ab eo qui est semper, aeternitas est: aeternitas vero non ex se, sed ab aeterno. Ex aeterno autem nihil aliud, quam aeternum. Quod si non aeternum; jam nec pater qui generationis est auctor, aeternus est.
PL 10, 448Bつねにあるものである者からつねに存在することが、永遠性である。しかし、その永遠性は自分自身からではなく、永遠なる者からである。永遠なる者から出るものは、永遠なるもの以外の何ものでもない。もし永遠でないなら、生成の源である父もまた永遠ではないことになる。
De Trinitate libri XII 12.25.3
Quod cum illi patrem semper esse, atque hujus filium semper esse sit proprium esse, et in eo quod est, significatur aeternitas; per id quoque, cui quod est proprium est, proprium est et aeternum.
PL 10, 448Bつねに父であることが前者に、つねに子であることが後者に固有であり、「ある」ということのうちに永遠性が示されている。したがって、「あるもの」がそれに固有であるようなものにとっては、永遠もまた固有である。
De Trinitate libri XII 12.25.4
Nemini autem dubium est, quin generatio significet nativitatem, et nativitas manentem doceat ( cum scil. ex quo ortum ducit natus ) , non etiam non manentem. Porro autem ambigi non potest, neminem qui erat nasci.
PL 10, 448B生成が誕生を意味し、誕生が、とどまっている者(すなわち「生まれた者がそれから起源を得る者」)を教え、とどまっていない者を教えるのではない、ということは、誰にも疑いがない。さらに、すでに存在していた者が生まれるのではない、ということも疑いえない。
De Trinitate libri XII 12.25.5
Nam nascendi ad eum non proficit causa, qui per se maneat aeternus. Sed unigenitus Deus, qui et Dei Sapientia et Dei Virtus et Verbum est, cum natus sit, patrem testatur auctorem. Cum ex manente natus est, non est natus ex nihilo.
PL 10, 448Cというのは、生まれるという原因は、自ら永遠にとどまる者には及ばないからである。しかし独り子なる神は、神の知恵であり神の力であり言葉であって、生まれた者として、父を源と証ししている。とどまる者から生まれたのだから、無から生まれたのではない。
De Trinitate libri XII 12.25.6
Cum ante tempora aeterna natus est, omnem sensum necesse est nascendo praeveniat. Non reliquit in verbis, ut non fuerit ante quam nasceretur.
PL 10, 449A永遠の時の前に生まれたとき、彼は生まれることによってあらゆる理解に先んじざるをえない。生まれる前には存在しなかった、ということを、言葉のうちに残していない。
De Trinitate libri XII 12.25.7
Si enim sensui nostro subjacet, ut non fuerit ante quam natus est; jam nativitate ejus et sensus noster et tempus anterius est: quia omne, quod non fuit, jam et sensui obnoxium et tempori est in ea ipsa significatione qua non fuit; quia non fuisse, pars temporis est.
PL 10, 449Aというのは、もし彼が生まれる前には存在しなかったということが我々の理解に服するなら、すでに彼の誕生より前に、我々の理解も時も先にあることになる。存在しなかったものはすべて、存在しなかったというまさにその表示において、すでに理解にも時にも従属するからである。存在しなかったことは、時の一部だからである。
De Trinitate libri XII 12.25.8
Qui autem ab aeterno est, et semper fuit, nec est sine nativitate, nec non fuit; dum et semper fuisse supra tempus est, et natum esse nativitas est.
PL 10, 449Aしかし、永遠から存在し、つねに存在していた者は、誕生なしにあるのでもなく、存在しなかったのでもない。つねに存在していたことは時を超えることであり、生まれたことは誕生だからである。