De Trinitate libri XII 6.16.1
Filius ut ex ipso Deo neque ipse qui Pater, neque aliud, neque ex nihilo. --Dixistis, o stulti, qui et hodie idem dicitis, nescientes in Deum sapere, si enim quod ex ipso, et quod ex utero, et quod ex Pater exivi et veni.
PL 10, 169B子は神そのものから出たのであり、父その者でもなく、別のものでもなく、無からでもない。――諸君は、おお愚か者たちよ、今日も同じことを言う者たちよ、神について理解することを知らぬ者たちよ、こう言った。「もし『彼自身から』、『胎から』、『父から〔底本は Pater。Patre と読む〕私は出て、来た』という言葉が」と。
De Trinitate libri XII 6.16.2
Quaero a te, hoc totum dictum a Deo, anne non dictum sit? Dictum utique est: et necesse est, cum a Deo de se dictum sit, non aliter intelligendum esse quam dictum est. De dictis suo loco, demonstratis singulorum quorumque virtutibus, tractabimus.
PL 10, 169B汝に問う。このすべては神によって語られたのか、語られなかったのか。当然、語られた。そして、神が自らについて語った以上、語られたとおりにしか理解されてはならないことは必然である。語られたことについては、しかるべき箇所で、個々のものの力が示されたのち、論じよう。
De Trinitate libri XII 6.16.3
Interim tamen uniuscujusque intelligentiam consulo, quid existimet in eo, cum dictum sit ex ipso: utrumne ex altero intelligendum sit, an ne ex nullo, an vero ipse ille credendus sit?
PL 10, 169Bとはいえ、さしあたり、私は各人の理解に問う。「彼自身から」と言われたとき、そこに何を考えるか。それは別のものから出たと理解されるべきか、何ものからでもないのか、それともまさにその者自身と信じられるべきか。
De Trinitate libri XII 6.16.4
Ex altero non est: quia ex ipso est, id est (ita ut non), ne aliunde, praeter quam ex Deo Deus sit. Ex nihilo non est: quia ex ipso est; demonstratur enim natura unde nativitas est. Ipse non est: quia ubi ex ipso est, nativitas filii refertur ex patre.
PL 10, 169B別のものからではない。彼自身からであるのだから。すなわち、神から以外のどこからでもなく(すなわち「その結果〜でない」)神である、ということである。無からではない。彼自身からであるのだから。誕生の由来する本性が示されているからである。彼自身ではない。「彼自身から」とあるところで、子の誕生は父から出たものとして述べられているからである。
De Trinitate libri XII 6.16.5
Deinde cum significatur ex utero, interrogo an credi possit esse natus ex nihilo, cum nativitatis veritas per corporalium efficientiarum nomina reveletur?
PL 10, 169C次に、「胎から」と示されているとき、私は問う。誕生の真実が物体的な作用の名によって啓示されているのに、無から生まれたと信じることができるだろうか。
De Trinitate libri XII 6.16.6
Non enim membris corporalibus consistens Deus, cum generationem Filii commemoraret, ait: Ex utero ante luciferum genui te (Ps. CIX, 3) ; sed inenarrabilem illam unigeniti ex se filii nativitatem ex divinitatis suae veritate confirmans, ad intelligentiae, fidem locutus est; ut de divinis suis rebus, secundum humanam naturam, humanae naturae sensum ad fidei scientiam erudiret: ut cum ait ex utero, non ex nihilo creatio substitisse, sed ex se Unigeniti sui naturalis nativitas doceretur.
PL 10, 169C実際、物体的な肢体から成るのではない神が、子の生成を思い起こさせて、「明けの明星に先立って、胎から私は汝を生んだ」(詩篇109:3)と言ったのは、独り子が自らから生まれる、あの語りえない誕生を、自らの神性の真実によって確かめつつ、理解の信仰へ向けて語ったのである。それは、自らの神的なことがらについて、人間の本性に従って、人間の本性の理解を、信仰の知へと教え導くためである。それゆえ、「胎から」と言うとき、無からの創造が存立したのではなく、自らから生まれた独り子の本性的な誕生が教えられているのである。
De Trinitate libri XII 6.16.7
Postremo quod dixit: Ex Patre exivi, et veni (Job. XVI, 27) , utrum ambiguitatem reliquerit, quin intelligeretur non aliunde quam ex Patre esse quod Deus est?
PL 10, 170A最後に、彼が「父から私は出て、来た」(ヨブ記16:27)〔底本は Job。Joan. と読む〕と言ったことは、神であるということが、父以外のどこからでもないと理解されることについて、曖昧さを残したであろうか。
De Trinitate libri XII 6.16.8
Ex Patre enim exiens, neque aliam nativitatis habuit naturam, neque nullam: sed eum sibi testatur auctorem, ex quo se profitetur exisse. De his autem demonstrandis atque intelligendis posterior mihi sermo est.
PL 10, 170A父から出て来たとき、彼は、別の誕生の本性を持ったのでも、何ら持たなかったのでもない。むしろ、そこから出たと表明する者を、自らの源である者として証言している。これらを示し理解することについては、のちに論じることにする。