ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XII, Caput XXVI 第XII巻 第XXVI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 449B · 3 sectiones

De Trinitate libri XII 12.26.1

1

Contra nativitatem aeternam impie nititur humana ratio. --Natum itaque unigenitum Deum, sed natum ante aeterna tempora confitemur; quia confiteri necesse est, in quo nos apostolicarum ac propheticarum praedicationum dicta concludunt: cum tamen sensus humanus intelligentiam intemporalis nativitatis non apprehendat, quia aliquid in naturis terrenis ante tempora natum esse non convenit.

PL 10, 449B

永遠の誕生に対して、人間の理が不敬虔に立ち向かう。――それゆえ我々は、独り子なる神が生まれた者であること、しかも永遠の時の前に生まれたことを告白する。使徒と預言者の宣べ伝えの言葉が我々を閉じ込めている以上、告白せざるをえないからである。しかし人間の理解は、時を超えた誕生の理解を把握しない。地上の本性においては、何かが時の前に生まれたということが当てはまらないからである。

De Trinitate libri XII 12.26.2

2

Quod cum ita a nobis praedicabitur; quomodo rursum ejusdem intelligentiae complexu non fuisse ante quam nascitur dicemus, cum secundum Apostolum ante tempora aeterna sit unigenitus Deus (II Tim, I, 9, et Tit. I, 2) ?

PL 10, 449B

我々がこのように宣べ伝えるとき、使徒に従えば独り子なる神は永遠の時の前にいるのだから(二テモテ1:9、テトス1:2)、同じ理解の枠のなかで、生まれる前には存在しなかったと、どうして再び言えようか。

De Trinitate libri XII 12.26.3

3

Si igitur natum ante tempora aeterna, non ratio humanae intelligentiae, sed prudentiae fidelis professio est; quia et nativitas per auctorem est, et quod tempora excedit aeternum est, et extra sensum terrenum est quod ante tempora aeterna sit natum: certe jam impia voluntate sensum humanae rationis extollimus, ut per intelligentiam mundi non fuerit ante quam nascitur, cum ultra sensum humanum et intelligentiam mundi nascatur aeternum. Aeternum autem est, quidquid tempus excedit.

PL 10, 449B

それゆえ、永遠の時の前に生まれたということは、人間の理解の理ではなく、信仰ある賢明さの告白である。誕生が源である者によるものであり、時を超えるものは永遠であり、永遠の時の前に生まれたということが地上の理解の外にあるからである。それなのに我々は、確かに不敬虔な意志で人間の理の理解を持ち上げ、世界の理解によれば、生まれる前には存在しなかったと言おうとする。永遠なるものが、人間の理解と世界の理解を越えて生まれるというのにである。永遠なるものとは、時を超えるすべてのものである。