De Trinitate libri XII 5.27.1
Inde Filius ostenditur Deus verus, unde innuebant falsum. Filium Scriptura hic praedicans Deum contra morem addit verum, quia futuri erant quibus id lateret. --Et ut absoluta intelligendae veritatis ratio sit, ipsa illa ex solido prophetae dicta subdentur.
PL 10, 147Bそこから子が真の神であることが示される。彼らが偽りをほのめかしたその点からである。ここで聖書は、子を神と宣べつつ、常のならいに反して「真の」を付け加える。それが知られなくなる者たちが出てくるからである。――真理を理解するための道理が余すところなく示されるよう、預言者の言葉そのものを完全な形で以下に添える。
De Trinitate libri XII 5.27.2
Propterea sic dicit Dominus: Ecce qui serviunt mihi, manducabunt; vos vero esurietis: ecce qui serviunt mihi, bibent; vos autem sitietis: ecce qui serviunt mihi, exultabunt in laetitia; vos autem clamabitis propter dolorem cordis vestri et a contribulatione spiritus ululabitis.
PL 10, 147Bそれゆえ、主はこう言う。「見よ、私に仕える者たちは食べるが、汝らは飢える。見よ、私に仕える者たちは飲むが、汝らは渇く。見よ、私に仕える者たちは喜びのうちに歓呼するが、汝らは心の痛みのゆえに叫び、霊の悩みのために泣き叫ぶ。」
De Trinitate libri XII 5.27.3
Relinquetis enim vos nomen vestrum in laetitia electis meis, vos autem interficiet Dominus.
PL 10, 147B「汝らは、汝らの名を、私の選んだ者たちのために喜びのうちに残す。しかし汝らを主が殺す。」
De Trinitate libri XII 5.27.4
Servientibus vero mihi vocabitur nomen novum quod benedicetur super terram: et benedicent Deum verum, et qui jurant super terram, jurabunt in Deum verum (Esai. LXVII, 13 et seqq.) .
PL 10, 147B「しかし私に仕える者には、地の上で祝福される新しい名が付けられる。そして彼らは真の神を祝福し、地の上で誓う者は、真の神にかけて誓う」(イザヤ67:13以下)〔底本の引照は LXVII。65章の誤りらしい〕。
De Trinitate libri XII 5.27.5
Numquam non ex causa est, cum consuetudo praedicationis exceditur: et rationem novitatis ratio falsitatis inducit.
PL 10, 147C預言の慣例を越えるとき、それには必ず理由がある。そして偽りの理が、新奇さの理を呼び込む。
De Trinitate libri XII 5.27.6
Cum enim antea tantae de Deo prophetiae exstitissent, et ad Dei dignitatem ac naturam demonstrandam simplex et solum Dei nomen commemoratum fuisset; quaerendum est, qua ratione nunc per Esaiam benedicendum Deum verum, et jurandum super terram in Deum verum prophetiae Spiritus praeloquatur.
PL 10, 147C以前には神についてこれほどの預言が数多くあり、神の威厳と本性を示すためには、ただ神の名だけが簡潔に記されていたのだから、なぜ今、イザヤを通して、真の神が祝福されるべきこと、地の上で真の神にかけて誓うべきことを、預言の霊があらかじめ語るのか、問わなければならない。
De Trinitate libri XII 5.27.7
Et primum noscendum est, sermonem hunc res futuri temporis nuntiare. Et quaero an Deus verus non sit, qui tum secundum opinionem Judaeorum et benedicebatur et jurabatur.
PL 10, 147Cまず知るべきは、この言葉が未来の時の事柄を告げていることである。そして私は問う。そのとき、ユダヤ人の見解に従って祝福され、誓われていたのは、真の神ではなかったのか。
De Trinitate libri XII 5.27.8
Judaei namque sacramentum mysterii Dei nescientes, et per hoc Dei filium ignorantes, Deum tantum, non et Patrem venerabantur (V. l. III, n. 17) . Nam utique venerantes Patrem, venerarentur et Filium. Hi ergo Deum benedicebant, et jurabant per eum.
PL 10, 147Cユダヤ人は神の奥義の秘義を知らず、それゆえ神の子を知らないまま、ただ神だけを敬い、父としては敬わなかった(第3巻第17節を見よ)。父を敬うなら子をも敬うはずだからである。ゆえに彼らは神を祝福し、彼にかけて誓っていた。
De Trinitate libri XII 5.27.9
Sed propheta benedicendum Deum verum testatur: verum Deum idcirco pronuntians, quia per mysterium assumpti corporis non ab omnibus esset in eo Dei veritas intelligenda. Et opus fuit veri confirmatione, ubi falsi proruptura esset assertio. Et singulas dictorum eorumdem sententias recenseamus.
PL 10, 148Aしかし預言者は、真の神が祝福されるべきことを証している。彼が「真の」神と告げるのは、身に受けた体の奥義のために、その者において神の真理がすべての者に理解されるわけではないからである。偽りの主張が噴き出そうとするところでは、真の確証が必要であった。同じ言葉の一つひとつの文を、あらためて検討しよう。