De Trinitate libri XII 9.42.1
Non alia Patris et Filii gloria. Vita non est Deum nosse sine Christo, qui et Deus verus est. --Concludit autem audacissimum impietatis tuae furorem apostolica fides, ne quo licentia liberae intelligentiae evageris, cum ait: Et omnis lingua confitebitur, quia Dominus Jesus in gloria Dei patris (Philip. II, 11) .
PL 10, 315A父と子の栄光は別のものではない。キリストなしに神を知ることは命ではない。キリストもまた真の神だからである。――使徒の信仰は、汝の不敬虔の最も大胆な狂気を、汝が自由な理解の勝手によってどこかへさまよい出ることのないよう、閉じ込める。こう言うからである。「すべての舌は、主イエスが父なる神の栄光のうちにあると告白するであろう」(フィリピ2:11)。
De Trinitate libri XII 9.42.2
Quem enim in sese Pater glorificavit, in ejus gloria confitendus est. Et qui in Patris gloria confitendus est, et quem in se Pater glorificavit, in his sine dubio intelligendus est esse, quibus Pater est; cum et in se eum glorificaverit, et in gloria ejus sit confitendus.
PL 10, 315A父が自らにおいて栄光を与えた者は、その栄光において告白されるべきだからである。そして、父の栄光において告白されるべき者、また父が自らにおいて栄光を与えた者は、疑いなく、父がそのうちにあるのと同じもののうちにある〔in his … quibus Pater est の指すものは定かでない〕と理解されねばならない。父は彼を自らにおいて栄光あるものとしたのであり、かつ彼は父の栄光において告白されるべきだからである。
De Trinitate libri XII 9.42.3
Non enim hic nunc tantummodo in gloria Dei est, sed in gloria Dei patris est. Neque glorificavit gloria exteriore, sed glorificavit in sese. In eam eum quae sua est gloriam resumendo, et eam gloriam quam apud eum habuit, eum et apud se glorificat et in sese.
PL 10, 315B彼は今ここでただ神の栄光のうちにあるのではなく、父なる神の栄光のうちにある。父は彼に外的な栄光を与えたのではなく、自らにおいて栄光を与えた。自らのものである栄光へと彼を取り戻すことにより、また彼が父のもとで持っていた栄光をもって、父は彼を自らのもとでも自らにおいても栄光あるものとする。
De Trinitate libri XII 9.42.4
Atque ita inseparabilis a fidei hujus conjunctione intelligitur etiam sub hominis humilitate, sic dicens: Haec est autem vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum (Joan. XVII, 3) : cum et sine Christo, solo Deo patre cognito, vita aeterna non sit, et Christus glorificatus in Patre sit.
PL 10, 315Bこうして、人の謙卑のもとにあっても、彼はこの信仰の結びつきから切り離しえない者と理解される。彼はこう言っているからである。「永遠の命とは、唯一の真の神である汝と、汝が遣わしたイエス・キリストを知ることである」(ヨハネ17:3)。キリストなしに父なる神だけを知っても永遠の命はなく、キリストは父において栄光を受けているのである。
De Trinitate libri XII 9.42.5
Si autem ea demum vita aeterna est, solum verum Deum nosse, et quem misit Jesum Christum; non existimetur plane verus Deus Christus, si vita sit in Deum credidisse sine Christo.
PL 10, 315Bもし、唯一の真の神と、神が遣わしたイエス・キリストを知ることが、ほかならぬ永遠の命であるなら、キリストなしに神を信じたことが命であるというのでない限り、キリストが真の神でないとは考えられえない〔構文が崩れており、反語的な条件文と読んだ〕。
De Trinitate libri XII 9.42.6
Et quod solus Deus pater Deus verus est; non pertineat ad Deum Christum, nisi gloria Christi omnis in solo vero Deo patre est.
PL 10, 315Cまた、父なる神のみが真の神であるということは、キリストの栄光のすべてが、ただ真の神である父のうちにあるのでないかぎり、神なるキリストには関わらないことになろう〔構文が取りにくく、反語的な帰結と取った〕。
De Trinitate libri XII 9.42.7
Si enim in sese eum glorificat Pater, et solus Pater Deus verus est, non extra solum verum Deum Christus est: quia glorificatum in Deum Christum, glorificet Pater verus Deus solus in sese.
PL 10, 315Cもし父が彼を自らにおいて栄光あるものとし、しかも父のみが真の神であるなら、キリストは唯一の真の神の外にはない。真の神である父のみが、神へと栄光を受けたキリストを〔glorificatum in Deum Christum の格の取り方は定かでない。「神なるキリストにおいて栄光を受けた者」とも読める〕、自らにおいて栄光あるものとするからである。
De Trinitate libri XII 9.42.8
Et quod a solo vero glorificatur in sese, non alienatur a solo vero; quia in se solo glorificatur a vero.
PL 10, 315Cそして、ただ真の神によって自らにおいて栄光を与えられるものは、ただ真の神から疎外されない。ただその者のうちで、真の者によって栄光を受けるからである〔quia in se solo glorificatur a vero の解釈は定かでない〕。