ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber XII, Caput V 第XII巻 第V章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 436B · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 12.5.1

1

Christus nequit dici creatura --Haec cum ad Filium, per quem facta sunt omnia, apostolica atque evangelica fide intelligenda referantur; quomodo his ipsis quae gessit aequabitur, et in ea erit naturae nuncupatione, qua cuncta sunt?

PL 10, 436B

キリストは被造物と呼ばれえない。――これらのことが、すべてがそれによって造られた子に、使徒と福音の信仰によって理解されて帰せられるのなら、彼が行ったまさにそのものと同列に置かれ、万物と同じ本性の呼び名のうちに置かれることが、どうしてありうるだろうか。

De Trinitate libri XII 12.5.2

2

Primum quidem humanae intelligentiae sensus haec respuit, ut creator creatura sit; quia creatio per creatorem est. Qui si creatura sit; et corruptioni subditus est, et expectationi obnoxius est, et servituti subjectus est.

PL 10, 436B

第一に、創造者が被造物であるということを、人間の理解は退ける。創造は創造者によるからである。もし彼が被造物であるなら、彼は腐敗に服し、待望に縛られ、隷属に従っていることになる。

De Trinitate libri XII 12.5.3

3

Ait enim idem beatus apostolus Paulus: Etenim longinqua exspectatio creaturae revelationem filiorum Dei exspectat. Vanitati enim creatura subjecta est non sponte, sed propter eum qui subdidit eam in spe.

PL 10, 436B

同じ幸いなる使徒パウロがこう言っているからである、「被造物の長い待望は、神の子らの現れを待っている。被造物は、自ら進んでではなく、それを服させた者のゆえに、希望のうちに空しさに服させられたのである」。

De Trinitate libri XII 12.5.4

4

Quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem claritatis filiorum Dei (Rom. VIII, 19 etc.) .

PL 10, 436C

「被造物自身も、腐敗の隷属から解かれて、神の子らの栄光の自由に入るのである」(ローマ8:19以下)。

De Trinitate libri XII 12.5.5

5

Si igitur Christus creatura est, necesse est sub spe longinquae exspectationis incertus sit, et longa ejus exspectatio nostra potius exspectet, et expectans ea vanitati subjectus sit, et per necessitatis subjectionem non sponte subjectus sit.

PL 10, 436C

それゆえ、もしキリストが被造物であるなら、彼は長い待望の希望のもとで不確かでなければならず、彼の長い待望はむしろ我々のものを待望し、それを待望しつつ空しさに服し、必然による服従によって自ら進んででなく服していることになる。

De Trinitate libri XII 12.5.6

6

Subjectus autem non sponte cum sit, necesse est et servus sit; servus autem cum sit, maneat etiam in corruptione naturae. Haec enim omnia creaturae propria esse Apostolus docet: a quibus per longinquam exspectationem liberanda, secundum humanam gloriam clarescet.

PL 10, 436C

自ら進んででなく服している者は、必然的に奴隷でもあり、奴隷である者は、本性の腐敗にもとどまる。使徒は、これらすべてが被造物に固有だと教えている。被造物は長い待望を経てそれらから解かれ、人間の栄光に従って輝くはずだからである。

De Trinitate libri XII 12.5.7

7

Et o imprudentem de Deo atque impiam professionem, his eum per creaturae contumeliam ludibriis deputare, ut speret, ut serviat, ut coactus sit, ut cognitus sit, ut liberandus sit in nostra, non in sua, cum de suis nos ad aliquid provehamur.

PL 10, 437A

ああ、神についての、なんと思慮なく不敬虔な告白であろうか。被造物への侮辱によって、彼をこれらの嘲弄に割り当て、希望し、仕え、強いられ、知られ、解放されるはずの者とし、しかもそれは彼のものにおいてではなく我々のものにおいてだと言うのである〔in nostra, non in sua の名詞は原文にない。「もの」と補った〕。彼自身のものから、我々のほうが何ほどかへ引き上げられるというのに。