ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IV, Caput XII 第IV巻 第XII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 104B · 2 sectiones

De Trinitate libri XII 4.12.1

1

« Novimus unum Deum, solum infectum, solum sempiternum, solum sine initio, solum verum, solum immortalitatem habentem, solum optimum, solum potentem, omnium creatorem, ordinatorem et dispositorem inconvertibilem, immutabilem, justum et optimum legis et prophetarum et novi Testamenti: hunc Deum genuisse filium unigenitum ante omnia saecula, per quem et saeculum et omnia fecit: natum autem non putative, sed vere, obsecutum voluntati suae, immutabilem et inconvertibilem, creaturam Dei perfectam, sed non sicuti unum creaturarum; facturam, sed non sicuti caeterae facturae; nec ut Valentinus prolationem Natum Patris commentatus est; nec sicut Manichaeus partem unius substantiae Patris Natum exposuit; nec sicut Sabellius, qui unionem dividit, ipsum dixit Filium quem et Patrem; nec sicut Hieracas, lucernam de lucerna, vel lampadem in duas partes; nec qui fuit ante, postmodum natum vel supercreatum in filium, sicuti et tu ipse, beatissime papa, media in ecclesia et in consessu fratrum, frequenter eos qui talia introducunt renuisti: sed, sicut diximus, voluntate Dei ante tempora et saecula creatum, et vivere et esse accipiens a Patre, et glorias ei consubsistente Patre.

PL 10, 104B

「我々は唯一の神を知っている。ただ一人、造られざる者、ただ一人、とこしえの者、ただ一人、初めなき者、ただ一人、真の者、ただ一人、不死を持つ者、ただ一人、最善の者、ただ一人、権能ある者、万物の創造者、秩序づける者、配剤する者であり、変わることなく、移ろうことなく、義にして最善である、律法と預言者と新約の神である。この神は、あらゆる世に先立って独り子なる子を生み、その子を通して世も万物も作った。子は仮象としてではなく、まことに生まれ、自らの意志に従い〔suae が子と神のどちらの意志を指すかは定かでない〕、移ろうことなく変わることなく、神の完全な被造物であるが、被造物の一つのようではなく、作品であるが、他の作品のようではない。また、ウァレンティノスが、父から生まれた者を発出と考えたようなものではなく、マニが、生まれた者を父と同一実体の一部として説いたようなものではなく、合一を分けるサベリオスが、その者を、父でもある子であると言ったようなものでもなく、ヒエラカスが言うように、灯火から灯火、あるいは二つに分けられた松明でもなく、以前にあった者があとから生まれ、あるいは子として重ねて造られたのでもない。あなた自身、いと幸いなる父よ、教会の真ん中で、兄弟たちの集いの中で、このようなことを持ち込む者たちをしばしば退けたとおりである。そうではなく、我々が言ったとおり、神の意志によって時と世に先立って造られ、生きることも存在することも父から受け、栄光をも、父が彼とともに存立するなかで受けたのである〔glorias ei consubsistente Patre は構文が取りにくく、このように解した〕。」

De Trinitate libri XII 4.12.2

2

Neque enim Pater dans ei omnium haereditatem, fraudavit semetipsum ab his quae non facta habentur ab ipso; fons est autem omnium.

PL 10, 106A

「父は彼に万物の相続を与えたが、それによって、自らが作られざるものとして持っているものを、自らから奪い去ったのではない。父はむしろ万物の源泉である。」