ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput LXVIII 第IX巻 第LXVIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 335B · 2 sectiones

De Trinitate libri XII 9.68.1

1

Christum, etsi humana penetret ut potior, paterna penetrare nolunt ut inferiorem. --Quamquam igitur non obscurum sit, ignorationem Dei non ignorationem esse, sed sacramentum: dum per dispensationem aut agendi, aut protestandi, aut demonstrandi sic nescit, ut sciat; et sic non nescit, ut nesciat: tamen videndum est, ne forte et ita infirmus sit, ut ea, quae Pater scit, scire non possit: potente quidem eo cogitationes humanorum cordium nosse: quia natura potior motibus se naturae inferioris admisceat, eamque tamquam imbecillam vehementi virtute transcurrat: sed impotens sit vehementiorem sui naturam infirmior ipsa penetrare; quia ut levia gravibus, et rara densis, et liquida solidis sunt pervia; ita contra et gravia levibus, et densa raris et solida liquidis non cedant; quia cum non pateant valida infirmibus, validis tamen infirma penetrantur.

PL 10, 335B

キリストが、人間のものはより優れた者として見抜くとしても、父のものは、より劣る者として見抜くことを、彼らは認めない。――こうして、神の無知は無知ではなく秘義であることは明らかである。経綸によって、行うにせよ宣言するにせよ示すにせよ、彼は、知るような仕方で知らず、知らないような仕方で知らなくないのであるが、それでもなお、彼が、父の知ることを知りえないほど弱いのではないかを見なければならない。彼は人間の心の思いを知ることができる。優れた本性が、劣った本性の動きに入り込み、それを弱いものとして激しい力で貫くからである。だが、より弱い者が、自らよりも激しい本性を見抜くことはできない。軽いものは重いものに、まばらなものは濃いものに、液体は固体に貫かれうるが、逆に、重いものは軽いものに、濃いものはまばらなものに、固いものは液体に譲らないからである。強いものが弱いものに開かれていなくても、弱いものは強いものに貫かれるからである。

De Trinitate libri XII 9.68.2

2

Ob id ergo cogitationes Dei patris ignorare Filius ab impiis dicitur, quia infirmus ipse cum sit, non adeat ineundo potiorem, nec valentem invalidus transcurrat.

PL 10, 336A

それゆえ、子が父なる神の思いを知らないと、不敬虔な者たちは言う。自らが弱いので、優れた者に入り込んで近づくことができず、力ある者を弱い者が貫くことができないというのである。