ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VIII, Caput XXXI 第VIII巻 第XXXI章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 258C · 7 sectiones

De Trinitate libri XII 8.31.1

1

Haec dona alius atque alius largitur, et tamen unus Spiritus. --Tenuit autem beatus apostolus Paulus in hoc difficillimo ad humanam intelligentiam coelestium sacramentorum mysterio, et absolutam demonstrationem et sollicitam cautelam, ut per Spiritum et in Spiritu dari haec divisionum dona monstraret (non enim idipsum est per Spiritum, et in Spiritu dari): quia datio doni, quae obtinetur in Spiritu, haec tamen indulta per Spiritum sit.

PL 10, 258C

これらの賜物を与えるのは、それぞれ別の者であるが、それでも霊は一つである。――幸いなる使徒パウロは、人間の理解にとって最も困難な、この天の秘義の奥義において、完全な論証と慎重な用心をあわせもっていた。分配の賜物が、霊によって、そして霊において与えられると示すためである(霊によって与えられることと、霊において与えられることは、同じではないからである)。霊において得られる賜物の授与は、それでも霊によって許されたものだからである。

De Trinitate libri XII 8.31.2

2

Consummat autem has dationum divisiones hoc modo: Haec autem omnia operatur unus et idem Spiritus, dividens unicuique sicut vult (I Cor. XII, 11) .

PL 10, 259A

彼はこれらの授与の分配を、こう述べて締めくくる。「これらすべてのことを、唯一の同じ霊が働かせ、望むままに各人に分け与える」(一コリント12:11)。

De Trinitate libri XII 8.31.3

3

Nunc igitur quaero, quis haec Spiritus operetur, dividens unicuique prout velit: utrum per quem, aut in quo donorum divisio est.

PL 10, 259A

そこで私は今、問う。これらのことを働かせ、望むままに各人に分け与える霊とは誰か。賜物の分配がそれによって、あるいはそれにおいてあるところの者なのか。

De Trinitate libri XII 8.31.4

4

Quod si ipsum significatum esse loqui aliquis audebit, contradicet Apostolus, cur se vitiose lector intelligat: ait enim superius: Et divisiones operationum sunt, idem autem Deus qui operatur omnia in omnibus.

PL 10, 259A

もし誰かが、その者自身が意味されていると言い切るなら、使徒はこう反論するであろう。なぜ読者は誤って理解するのか、と。彼は先にこう言っているからである。「働きには分配があるが、すべてのことをすべての者において働かせる神は同じである」。

De Trinitate libri XII 8.31.5

5

Alius est ergo qui dividit, et alius est in quo indulta divisio est. Et intellige operantem haec omnia semper Deum, ita tamen, ut Christus operetur, ut paterno opere operans Filius fungatur.

PL 10, 259B

それゆえ、分ける者は一人であり、そのうちで分配が許されている者は別の者である。汝は、これらすべてを働かせているのがつねに神であることを理解せよ。ただし、キリストが働くことによって、子が父の業をもって働きつつ務めを果たすという仕方においてである。

De Trinitate libri XII 8.31.6

6

Et si in Spiritu sancto Jesum Dominum confiteris; intellige tripertitae significationis in Apostolo ( Id est Apostoli loco) virtutem, cum in divisionibus donorum idem Spiritus est, et in divisionibus ministeriorum idem Dominus est, et in divisionibus operationum idem Deus est: et rursum omnia inoperans unus Spiritus, unicuique sicut vult dividens.

PL 10, 259B

もし汝が聖なる霊においてイエスを主と告白するなら、使徒における(すなわち「使徒の箇所における」)三重の意味の力を理解せよ。賜物の分配においては同じ霊が、務めの分配においては同じ主が、働きの分配においては同じ神がある。そして再び、すべてのうちに働く唯一の霊が、望むままに各人に分け与えるのである。

De Trinitate libri XII 8.31.7

7

Et apprehende, si potes, Dominum in divisione ministeriorum, et Deum in divisione operationum, hunc eumdem unum esse Spiritum, et inoperantem, et prout vult dividentem: quia in divisionibus donorum unus est Spiritus, et idem Spiritus operetur ac dividat.

PL 10, 260A

そして汝は、もしできるなら、務めの分配における主と、働きの分配における神が、この同じ唯一の霊であることを把握するがよい。その霊は、内に働き、望むままに分け与える。賜物の分配においては霊が唯一であり、同じ霊が働かせ、分配するからである。