ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VI, Caput XXIX 第VI巻 第XXIX章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 180A · 9 sectiones

De Trinitate libri XII 6.29.1

1

Illud ab eo sum, referri nequit ad carnem. Neque est creatus qui nescitur unde sit. --Tamen ne forte id quod ab eo est, ad adventus sui tempus haeresis invaderet, continuo subjecit: Quoniam ab eo sum, et ipse me misit.

PL 10, 180A

「私はその者から出ている」は、肉に帰せられえない。どこから出たかを知られない者は、創造されたのではない。――それでも、たまたま異端が、「その者から出ている」を、彼の到来の時に当てはめて攻め入らぬよう、彼はすぐに付け加えた。「私はその者から出ており、その者が私を遣わしたからである。」

De Trinitate libri XII 6.29.2

2

Tenuit ordinem evangelici sacramenti, natum se professus et missum: ut et quis esset, et unde esset, secundum superiorem sententiam nasceretur. Neque enim id ipsum est ab eo sum, et ipse me misit: sicuti non idem est neque me scitis, neque unde sim nostis.

PL 10, 180B

彼は福音の秘義の順序を保ち、自らが生まれたことと遣わされたことを表明した。それは、彼が何者であり、どこから来たかが、先の言明に従って知られる〔底本は nasceretur。nosceretur と読む〕ためである。実際、「私はその者から出ており、その者が私を遣わした」は、「汝らは私を知らず、私がどこから来たかも知らない」と同じではない。

De Trinitate libri XII 6.29.3

3

Numquid non omnis homo in carne licet natus, secundum sensum communis opinionis ex Deo est?

PL 10, 180B

肉において生まれたとはいえ、あらゆる人は、共通の臆見の理解によれば、神から出ているのではないか。

De Trinitate libri XII 6.29.4

4

Et quomodo negat, ab his vel se ipsum, vel unde ipse sit sciri: nisi id unde est, ad naturae suae referret auctorem? qui idcirco ignorabilis esset, quia ipse esse filius Dei ignoraretur.

PL 10, 180B

では、彼は、なぜ、自分自身も、自分がどこから出ているかも、彼らには知られていないと否むのか。もしそのどこからを、自らの本性の源である者に帰しているのでないなら。彼が知られえない者であるのは、彼が神の子であることが知られていないからである。

De Trinitate libri XII 6.29.5

5

Discute, infelix, stultitia quid illud sit: Neque me scitis, neque unde sim nostis. Omnia utique ex nihilo, et usque adeo ex nihilo, ut etiam unigenitum Deum ex nihilo substitisse sis ausa mentiri.

PL 10, 180B

愚かさのゆえに不幸な者よ、「汝らは私を知らず、私がどこから来たかも知らない」とは何かを検討せよ。万物は当然無からである、というのか。それも、独り子なる神までもが無から存立したと、汝があえて偽ったほどに〔底本は sis ausa と女性形で、呼びかけの相手は擬人化された愚かさ(異端)とも取れる〕、無からだというのか。

De Trinitate libri XII 6.29.6

6

Quid ergo est, quod impii et Christum nesciunt, et unde sit nesciunt? Nam id, quod unde sit ignoratur, naturam ex qua est, dum unde sit nescitur, ostendit.

PL 10, 180C

では、不敬な者たちがキリストを知らず、彼がどこから出ているかを知らないとは、どういうことか。実に、どこから出ているかが知られないものは、そのどこからが知られていないことによって、それが出るところの本性を示している。

De Trinitate libri XII 6.29.7

7

Ignorari enim unde sit non potest, quiquid substitit ex nihilo: quia hoc ipsum, quod non ignoratur ex nihilo, ignorationem ejus unde sit non habet. Non ex se est autem ille qui venit; sed qui misit eum verax est, quem impii nesciunt.

PL 10, 181A

無から存立したもの〔底本は quiquid。quidquid と読む〕は、どこから出ているかが知られないことがありえない。無から出ていることが知られていないのではない、まさにそのことのゆえに、どこから出ているかについての無知はありえないからである。だが、来た者は自分自身から出ているのではない。彼を遣わした者は真実であり、不敬な者たちはその者を知らない。

De Trinitate libri XII 6.29.8

8

Jam ergo ille qui misit, ipse est qui misisse ignoratur. Ab eo ergo, qui misit, est ille qui missus est: et ab eo est unde esse nescitur; et ob hoc qui sit ipse nescitur, dum ignoratur a quo sit.

PL 10, 181A

それゆえ、今や、遣わした者こそ、遣わしたことが知られていない者である。したがって、遣わされた者は、遣わした者から出ている。そして彼は、その者から出ていることが知られていない、その者から出ている。そのゆえに彼が何者であるかは、誰から出ているかが知られないため、知られないのである。

De Trinitate libri XII 6.29.9

9

Non novit Christum, qui unde Christus sit nescit; nec filium confitetur, qui negat natum; nec natum intelligit, qui putavit ex nihilo. Ex nihilo autem usque adeo non est, ut impii unde sit nesciant.

PL 10, 181A

どこからキリストが出ているかを知らない者は、キリストを知らない。生まれたことを否む者は、子を告白しない。無からと思った者は、生まれたことを理解しない。しかも彼は、不敬な者たちが彼がどこから出ているかを知らないほどに、無からのものではないのである。