ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber VIII, Caput VII 第VIII巻 第VII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 257C · 5 sectiones

De Trinitate libri XII 8.7.1

1

Naturalis est fidelium per unius fidei naturam unitas. Fideles ex unitate sacramentorum sunt unum. --Namque quorum anima et cor unum erat, quaero utrum per fidem Dei unum erat. Utique per fidem: per eam enim anima et cor unum omnium erat.

PL 10, 257C

信ずる者たちの一体性は、唯一の信仰の本性による本性的なものである。信ずる者たちは、秘義の一体性によって一つである。――というのは、魂も心も一つであった者たちが、神への信仰によって一つであったのかどうかを、私は問う。当然、信仰によってである。信仰によってこそ、すべての者の魂と心は一つであった。

De Trinitate libri XII 8.7.2

2

Et interrogo, utrum fides una, anne altera sit? Una certe, etiam ipso Apostolo auctore (Ephes. IV, 4, 5) , unam fidem, sicuti unum Dominum, et unum baptisma, et unam spem, et unum Deum praedicante.

PL 10, 257C

私はさらに問う。信仰は一つか、それとも別のものか。確かに一つである。使徒自身が、一つの主、一つの洗礼、一つの望み、一つの神と同じく、一つの信仰を告げ知らせているからである(エフェソ4:4、5)。

De Trinitate libri XII 8.7.3

3

Si ergo per fidem, id est, per unius fidei naturam unum omnes erant; quomodo non naturalem in his intelligis unitatem, qui per naturam unius fidei unum sunt? Omnes enim renati erant ad innocentiam, ad immortalitatem, ad cognitionem Dei,ad spei fidem.

PL 10, 257C

それゆえ、もし全員が信仰によって、すなわち唯一の信仰の本性によって一つであったのなら、唯一の信仰の本性によって一つである者たちにおける一体性を、汝はなぜ本性的なものと理解しないのか。彼らは皆、無垢へ、不死へ、神の認識へ、望みの信仰へと新たに生まれていたのである。

De Trinitate libri XII 8.7.4

4

Et si haec non possunt sibi esse diversa, quia et spes una est, et Deus unus, sicuti et Dominus unus est, et baptisma regenerationis unum est: si haec assensu potius unum sunt, quam natura; his quoque, qui in haec renati sunt, unitatem voluntatis adscribe.

PL 10, 257C

これらが互いに異なりえないのは、望みが一つであり、神が一つであり、主が一つであり、再生の洗礼が一つであるからである。もしこれらが本性によってよりも同意によって一つであるというなら、これらへと新たに生まれた者たちにも、意志の一体性を帰するがよい。

De Trinitate libri XII 8.7.5

5

Si vero regenerati in unius vitae atque aeternitatis naturam sunt, per quod anima eorum et cor unum est; cessat in his assensus unitas, qui unum sunt in ejusdem regeneratione naturae.

PL 10, 257C

しかし、一つの生と永遠の本性のうちへと再生した者たちであり、その本性によって彼らの魂と心が一つであるのなら、同じ本性の再生において一つである者たちには、同意による一体性はなくなる。