De Trinitate libri XII 7.4.1
Veritatis vis. Ecclesia sinu suo tenere omnes peroptat. Ex ipsis haeresibus cognoscitur. Una est. De haeresibus se invicem vincentibus triumphum agit.
PL 10, 202A真理の力。教会はすべての者を自らの懐に保つことを切に望む。異端そのものから〔教会は〕知られる。教会は一つである。異端が互いに打ち負かし合うことから、教会は凱旋を挙げる。
De Trinitate libri XII 7.4.2
Sed eam, ut spero, Ecclesia doctrinae suae lucem, etiam imprudentiae saeculi invehet, ut licet fidei sacramentum non suscipiat, tamen adversum haereticos veritatem sacramenti a nobis intelligat praedicari.
PL 10, 202Aしかし教会は、私が望むところでは、自らの教えの光を世の無分別にまで及ぼすであろう。信仰の秘義を受け入れないとしても、異端者に対する秘義の真理が我々によって宣べられていることは理解するように。
De Trinitate libri XII 7.4.3
Magna enim vis est veritatis, quae cum per se intelligi possit, per ea tamen ipsa quae ei adversantur elucet: ut in natura sua immobilis manens, firmitatem naturae suae quotidie dum attentatur acquirat.
PL 10, 202A真理の力は大きい。それはそれ自体で理解されうるが、それでも、自らに敵対するそのものによって輝き出る。その本性において不動のまま、攻撃されるたびに、日ごとに自らの本性の堅固さを得るのである。
De Trinitate libri XII 7.4.4
Hoc enim Ecclesiae proprium est, ut tunc vincat, cum laeditur, tunc intelligatur cum arguitur, tunc obtineat cum deseritur.
PL 10, 202A教会に固有のことは、傷つけられるときに勝ち、論難されるときに理解され、見捨てられるときに優位に立つことである。
De Trinitate libri XII 7.4.5
Omnes quidem illa secum atque intra se vellet manere, nec ex tranquillissimis sinibus suis alios aut abjicere, aut perdere, dum indigni fiunt tantae matris habitaculo: sed discedentibus ex ea haereticis, vel abjectis, quantum amittit occasionis largiendae ex se salutis, tantum adsequitur ad fidem expetendae de se beatitudinis.
PL 10, 202A教会は、すべての者を自らのもと、自らの内にとどめておきたいと願い、これほどの母の住まいにふさわしくなくなったからといって、そのきわめて穏やかな懐から他の者を投げ出したり失ったりすることを望まない。しかし異端者たちが教会から去り、あるいは追放されるとき、教会は、自らから救いを与える機会を失う分だけ、自らのもとに求められるべき幸いへの信頼を、それだけ得る。
De Trinitate libri XII 7.4.6
Cognosci enim hoc ex ipsis haereticorum studiis promptissimum est. Namque cum Ecclesia a Domino instituta, et ab Apostolis confirmata, una omnium sit, ex qua se diversarum impietatum furens error absciderit; nec negari possit, ex vitio malae intelligentiae, fidei exstitisse dissidium, dum quod legitur, sensui potius coaptatur, quam lectioni sensus obtemperat: tamen dum sibi partes singulae adversantur, non solum suis, sed adversantium est intelligenda doctrinis; ut dum adversum unam eam omnes sunt, impiissimum tamen errorem omnium per id quod sola est atque una confutet.
PL 10, 202B異端者たちの熱心さそのものから、これを知ることはごく容易である。教会は、主によって立てられ、使徒たちによって確立され、すべての者にとって一つであり、そこから、さまざまな不敬虔の荒れ狂う誤謬が自らを断ち切った。また、信仰の分裂が悪しき理解の欠陥から生じたことは否定できない。読まれたものが理解に合わせられ、理解が読みに従うのではないからである。それでも、各派が互いに敵対するとき、教会は、自らの教えによってだけでなく、敵対する者たちの教えによっても理解されねばならない。すべての者が一つの教会に敵対しているにもかかわらず、教会は、ただ一つであるというそのことによって、すべての者の最も不敬虔な誤謬を論駁するのである。
De Trinitate libri XII 7.4.7
Haeretici igitur omnes contra Ecclesiam veniunt: sed dum haeretici omnes se invicem vincunt, nihil tamen sibi vincunt.
PL 10, 202Cそれゆえ、異端者はみな教会に向かってくる。しかし、異端者がみな互いに打ち負かし合っても、自分のためには何も勝ち取らない。
De Trinitate libri XII 7.4.8
Victoria enim eorum, Ecclesiae triumphus ex omnibus est, dum eo haeresis contra alteram pugnat, quod in haeresi altera Ecclesiae fides damnat (nihil enim est, quod haereticis commune est): et inter haec fidem nostram, dum sibi adversantur, affirmant.
PL 10, 202C彼らの勝利は、すべて教会の凱旋である。ある異端が他の異端に戦いを挑むのは、他の異端において教会の信仰が断罪しているものによる(異端者に共通のものは何もないからである)。そしてこの間、互いに敵対することによって、彼らは我々の信仰を確証する。