ポワティエのヒラリウスc. 315–367

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 10 › De Trinitate libri XII

Liber IX, Caput XVIII 第IX巻 第XVIII章

Hilary of Poitiers · De Trinitate libri XII · PL 10, 294D · 2 sectiones

De Trinitate libri XII 9.18.1

1

Magistri cum fide nomen accepit. --Quam igitur non bonitatis nomen refugerit, sed neque magistri honorem recusaverit, sed fidem ejus qui in se nihil nisi corporeum et carnale sapuisset, arguerit; hinc intelligitur, quod aliter ad Apostolos magistrum se confitentes locutus est, dicens: Vos me vocatis magistrum et Dominum, et bene dicitis; sum etenim (Joan. XIII, 13) , et cum alibi dixisset: Ne vocemini magistri, quia magister vester Christus est (Matt. XXIII, 10) .

PL 10, 294D

師という名を、信とともに受け入れた。――主が、善いという名を避けたのでも〔底本は Quam。Quod と読む〕、師の栄誉を拒んだのでもなく、自らのうちに身体的・肉的なもの以外を思わなかった者の信を咎めたのだということは、次のことから理解される。すなわち、自らを師と告白する使徒たちに対しては、別の仕方で語った。「汝らは私を師また主と呼ぶ。汝らの言うとおりである。私はそうだからである」(ヨハネ13:13)。また別の箇所では、こう語っていた。「汝らは師と呼ばれてはならない。汝らの師はキリストだからである」(マタイ23:10)。

De Trinitate libri XII 9.18.2

2

Ubi cum fide magister est, ibi adeo laudat, ut et profiteatur hoc nomen: hic vero boni magistri nomen non recognoscit, ubi nec Dominus intellectus est esse, nec Christus: solum unum Deum bonum praedicans, non se utique a Deo secernens, qui et Dominum se professus et Christum, ducem thesauri coelestis ostendat.

PL 10, 295A

信をもって師である場合には、彼はそれを称え、この名を自ら宣言さえする。しかしここでは、善き師という名を認めない。そこでは、主でもキリストでもあると理解されていなかったからである。唯一の神のみが善いと宣べ伝えているが、決して自らを神から切り離しているのではなく、主でありキリストであると自ら宣言し、天の宝の導き手として自らを示している者である。