De Trinitate libri XII 5.12.1
Hilarius fidei ardore scopum excedit. --O impatiens fidei calor, et desiderati sermonis incontinens silentium!
PL 10, 136Cヒラリウスは信仰の熱意ゆえに目的を越える。――ああ、信仰の耐えきれぬ熱よ。望まれた言葉を前にして、沈黙をこらえきれぬものよ。
De Trinitate libri XII 5.12.2
Jam enim et in superiori libro modum constitutae praedicationis excessimus, cum quando impie dictum unum Deum ab haereticis arguentes, et Deum atque Deum a Moyse praedicatum docentes, ad unius Dei veram et religiosam confessionem pia, quamvis inconsiderata, festinatione descendimus: et nunc quoque alterius quaestionis negotio immorantes, non tenuimus ordinem constitutum; et dum de Deo vero Dei filio loquimur, usque ad confessionem Dei veri in Patre et Filio ferventis spiritus ardore prorupimus.
PL 10, 136Cすでに前の書においても、我々は定められた宣べ方の限度を越えた。異端者たちが不敬虔に唱える「神は一つ」を論駁し、モーセによって神と神が宣べられていることを教えるうちに、敬虔な、しかし思慮を欠いた急ぎ方で、唯一の神の真実で敬虔な告白へと降りていってしまったのである。今もまた、別の問題の扱いにとどまりながら、定めた順序を守らなかった。神の子である真の神について語りつつ、父と子における真の神の告白にまで、燃え立つ霊の熱意で突き進んでしまった。
De Trinitate libri XII 5.12.3
Sed tractatui suo fidei nostrae veritas reservetur: quae cum inchoata sit ad securitatem legentis, tractanda tamen atque absolvenda plenius est ad desperationem contradicentis.
PL 10, 136Cしかし、我々の信仰の真理は、それ自身の論述のために取っておこう。それは、読む者の安心のために始められたものであるが、それでも、反対する者の絶望のために、より十分に論じ尽くされなければならない。