De Trinitate libri XII 4.39.1
Apostoli viri excelsi. --Excelsi autem viri, qui ad eum transituri sunt, atque eum vincti sequentur, qui tandem isti sunt, non in obscuro est. Respice ad Evangelia; Petrus Dominum suum secuturus praecingitur (Joan. XXI, 7) .
PL 10, 125A使徒たちは高き男たちである。――彼のもとへ渡り、鎖に縛られて彼に従う高き男たちが、結局誰であるのかは、不明ではない。福音書を見よ。ペトロは、自らの主に従おうとして帯を締める(ヨハネ21:7)。
De Trinitate libri XII 4.39.2
Intuere Apostolos: servus Christi Paulus in vinculis gloriatur (Philem. I) . Et videamus an vinctus Christi Jesu ea, quae Deus de filio suo Deo fuerat locutus, impleverit. Precabuntur, inquit, quoniam in te est Deus (Esai. XLV, 14) .
PL 10, 125A使徒たちを見よ。キリストの僕パウロは、鎖のうちにあることを誇る(フィレモン1章)。そして、キリスト・イエスの囚人が、神が自らの子なる神について語ったことを成就したかどうかを見よう。「彼らは祈るであろう、汝において神がいるからである」(イザヤ45:14)と言われている。
De Trinitate libri XII 4.39.3
Dictum itaque ab Apostolo recognosce, et recognitum intellige: Deus in Christo erat mundum reconcilians sibi (II Cor. V, 19) . Dehinc sequitur, Et non est Deus praeter te.
PL 10, 125Aそれゆえ使徒の言ったことを思い起こし、思い起こしたことを理解せよ。「神はキリストにおいて、世界を自らと和解させていた」(二コリント5:19)。そして続く、「汝のほかに神はいない」。
De Trinitate libri XII 4.39.4
Quibus continuo idem Apostolus ait, unus est enim Dominus noster Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6) ; et nullus praeter eum videtur alius esse, quia unus est. Tertio quoque ait, Tu es Deus, et nesciebamus.
PL 10, 125Bこれらにすぐ続けて、同じ使徒は言う。「我々の主イエス・キリストは唯一であり、万物は彼を通して」(一コリント8:6)。そして彼のほかに、他の者は誰もいないと見える。唯一だからである。第三にも彼は言う。「汝は神である、我々は知らなかった」。
De Trinitate libri XII 4.39.5
Sed ex persecutore Ecclesiae dixit: Quorum patres, ex quibus Christus, qui est super omnia Deus (Rom. IX, 5) .
PL 10, 125Bだが、かつて教会の迫害者であった者は、こう言った。「その者たちには父祖たちがおり、キリストも彼らから出た。キリストは万物の上にある神である」(ローマ9:5)。
De Trinitate libri XII 4.39.6
Hi igitur vincti haec praedicabunt: excelsi videlicet, et in duodecim thronis judicaturi tribus Israel, et Dominum suum doctrinae et passionis suae martyrio secuturi.
PL 10, 125Bそれゆえ、これらの者たちは鎖に縛られてこれらを宣べる。すなわち、高き者であり、十二の座に着いてイスラエルの部族を裁くべき者であり、自らの教えと受苦の殉教において、自らの主に従うべき者である。