De Trinitate libri XII 8.50.1
Qui primogenitus, qui primatum in omnibus tenens. --Primogenitus itaque omnis creaturae est, quia in ipso creata omnia sunt.
PL 10, 273A彼は長子であり、すべてにおいて第一の位を保つ者である。――彼はすべての被造物の長子である。彼のうちに万物が造られたからである。
De Trinitate libri XII 8.50.2
Et ne quod in ipso creata omnia sunt, non ad ipsum quisquam auderet referre, ait, Omnia per ipsum et in ipso condita sunt, et ipse est ante omnes, et omnia ipsi constant (Ib., 17) . Omnia itaque ipsi constant, qui ante omnia est, et in quo omnia sunt.
PL 10, 273Aそして、万物が彼のうちに造られたことを、誰も彼に関係づけることをはばかることのないように、使徒はこう言っている。「万物は彼を通して、彼のうちに造られた。彼はすべてのものより先にあり、万物は彼のうちに成り立つ」(コロサイ1:17)。したがって、万物は、すべてに先立ち、すべてがそのうちにある者のうちに成り立つのである。
De Trinitate libri XII 8.50.3
Et haec quidem ad exordia pertinent creaturarum. Caeterum ob dispensationem corporis nostri ait: Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est initium, primogenitus ex mortuis, ut fieret in omnibus ipse primatum tenens; quia in ipso complacuit omnem plenitudinem habitare, et per ipsum omnia reconciliari in eum (Ibid., 18 et seqq.) .
PL 10, 273B以上は、被造物の始まりに関わることである。しかし、我々の体の経綸のゆえに、使徒はこう言っている。「彼は体、すなわち教会の頭であり、初めであり、死者の中から生まれた長子である。それは、彼がすべてにおいて第一の位を保つ者となるためである。神は、彼のうちにすべての充満が宿ることをよしとし、彼を通してすべてのものを、彼へと和解させたからである」(コロサイ1:18以下)。
De Trinitate libri XII 8.50.4
Reddidit Apostolus spiritalibus sacramentis corporeas operationes. Namque qui imago Dei invisibilis est, et ipse est caput corporis Ecclesiae: et qui primogenitus omnis creaturae est, idem initium, primogenitus ex mortuis est: ut in omnibus teneat primatum, dum nobis corpus est, qui Dei imago est; dum qui primogenitus creaturae est, idem primogenitus ad aeternitatem est, ut cui spiritalia debent, in primogenito creata, quod maneant; ei et humana debeant, quod in primogenito ex mortuis renascantur aeterna.
PL 10, 273B使徒は、霊的な秘義に、体をとっての働きを対応させた。見えない神の像である者が、教会の体の頭でもあり、すべての被造物の長子である者が、同じく初めであり、死者の中から生まれた長子でもあるからである。それは、神の像である者が我々にとって体である間、彼がすべてにおいて第一の位を保つためであり、被造物の長子である者が、同時に永遠への長子でもある間、霊的なものが、長子において造られたことによって存続することを負うその者に、人間のものもまた、死者の中から生まれた長子において、永遠のものとして新たに生まれることを負うためである。
De Trinitate libri XII 8.50.5
Ipse est enim initium, qui cum filius sit, imago est; cum imago est, Dei est. Primogenitus quoque omnis creaturae est, continens in se universitatis exordium.
PL 10, 274A彼は初めである。子でありながら像であり、像であるとき神の像である。また、すべての被造物の長子でもあり、宇宙の始まりを自らのうちに含んでいる。
De Trinitate libri XII 8.50.6
Et rursum ipse caput corporis Ecclesiae est, et primogenitus ex mortuis, ut in omnibus teneat ipse primatum.
PL 10, 274Aそしてまた彼は、体、すなわち教会の頭であり、死者の中から生まれた長子である。それは、彼自身がすべてにおいて第一の位を保つためである。
De Trinitate libri XII 8.50.7
Et quia omnia ei constant, in ipso complacita plenitudo consistit; dum in eo per ipsum in eum reconciliantur omnia, in quo per ipsum in ipso omnia sunt creata.
PL 10, 274A万物は彼のうちに成り立つのだから、よしとされた充満は彼のうちに存立する。彼を通して彼へとすべてのものが和解させられるとき、それは、彼を通して彼のうちにすべてが造られたその者においてなのである。