De Trinitate libri XII 5.38.1
Individua Patris et Filii divinitas ex Esaia. --Confirmat autem fidei nostrae veram et salutarem professionem idem atque unus in plurimis Spiritus prophetiae, per successiones et intervalla temporum non demutans religiosae doctrinae praedicationem.
PL 10, 155C父と子の神性は、イザヤによれば分かたれない。――我々の信仰の真実で救いをもたらす告白を、多くの者のうちで同じ一つの預言の霊が確証する。時の連なりと隔たりを通じて、信心深い教えの宣べ方を変えることなく。
De Trinitate libri XII 5.38.2
Ut enim per Moysen ex persona unigeniti Dei dicta, pleniore ad intelligendum confirmarentur profectu; rursum sermone Dei patris ex persona virorum excelsorum idem prophetiae Spiritus per Esaiam loquitur: Quoniam in te est Deus, et non est praeter te Deus.
PL 10, 155Cモーセを通して独り子なる神の位格から語られたことが、理解へ向けてより十分な進展をもって確証されるために、今度は、同じ預言の霊が、イザヤを通して、父なる神の言葉のうちで、高き人々の位格に基づいてこう語る。「汝のうちに神がおり、汝のほかに神はいない。」
De Trinitate libri XII 5.38.3
Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus, Israel salvator (Esai. XLV, 14, 15) . Exserat se in hanc et naturae et nominis inseparabilem professionem haereticae impietatis desperatus furor: et haec, si potest, dictis ac rebus unita, rabido vesaniae suae ore concerpat.
PL 10, 155C「汝こそ神であり、我々は知らなかった、神よ、イスラエルの救い主よ」(イザヤ45:14、15)。本性と名のこの分けえない告白に向けて、異端の不敬虔の絶望した狂気は身を乗り出すがよい。そして、もしできるなら、言葉と事柄において一つに結ばれたこれらを、狂気の荒ぶる口でずたずたに裂くがよい。
De Trinitate libri XII 5.38.4
In Deo Deus est, et praeter eum Deus non est; dissolvat eum qui inest, ab eo in quo inest: et sacramenti hujus intelligentiam dividat generum varietate.
PL 10, 156A神のうちに神があり、彼のほかに神はいない。異端の狂気は、内にある者を、それが内にある者から切り離すがよい。そして、この秘義の理解を、類の多様性によって分けるがよい。
De Trinitate libri XII 5.38.5
Nam in eo quod ait, In te Deus est, naturae Dei patris in Deo filio docuit veritatem, cum in eo Deus intelligeretur esse qui Deus est. In eo vero quod subjecit: Et praeter te non est Deus: ostendit praeter eum Deum non esse, quia in se Deo Deus inesset.
PL 10, 156A「汝のうちに神がいる」と言うことで、彼は子なる神における父なる神の本性の真理を教えた。神であるものが、彼のうちにあると理解されたからである。続けて「汝のほかに神はいない」と言うことで、彼のほかに神がいないことを示した。神自身のうちに神が内在するからである。
De Trinitate libri XII 5.38.6
Hoc vero quod tertium est, Tu es Deus, et nesciebamus, humanae intelligentiae piam et fidelem testatur professionem, quae cognitis nativitatis mysteriis, et nomine (Emmanuel) ad Joseph per Angelum nuntiato confiteretur, Tu enim es Deus, et nesciebamus, Deus Israel salvator: subsistentem in eo Dei naturam intelligentes, cum in Deo Deus insit, nec praeter eum qui est Deus quisquam Deus alius sit: quia ipse Deus, et in eo Deus, alterius nobis cujusquam Dei non relinquat errorem.
PL 10, 156A第三の「汝は神であり、我々は知らなかった」は、人間の理解の敬虔で忠実な告白を証している。その理解は、誕生の奥義を知り、天使を通してヨセフに名(エマヌエル)が告げられたうえで、こう告白することになった。「汝こそ神であり、我々は知らなかった、神よ、イスラエルの救い主よ」。彼のうちに存立する神の本性を理解しているのである。神のうちに神があり、神である者のほかにはいかなる別の神もいない。神自身と、彼のうちにある神とが、我々にほかのいかなる神についての迷いも残さないからである。
De Trinitate libri XII 5.38.7
Et haec quidem Esaias, individuam atque inseparabilem Patris et Filii divinitatem testatus, ita prophetavit.
PL 10, 156B以上のことを、イザヤは、父と子の分かたれず切り離されない神性を証しつつ、このように預言した。